Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Genesis 17


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse c?perat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.1 ויהי אברם בן תשעים שנה ותשע שנים וירא יהוה אל אברם ויאמר אליו אני אל שדי התהלך לפני והיה תמים
2 Ponamque f?dus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.2 ואתנה בריתי ביני ובינך וארבה אותך במאד מאד
3 Cecidit Abram pronus in faciem.3 ויפל אברם על פניו וידבר אתו אלהים לאמר
4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.4 אני הנה בריתי אתך והיית לאב המון גוים
5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.5 ולא יקרא עוד את שמך אברם והיה שמך אברהם כי אב המון גוים נתתיך
6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.6 והפרתי אתך במאד מאד ונתתיך לגוים ומלכים ממך יצאו
7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, f?dere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.7 והקמתי את בריתי ביני ובינך ובין זרעך אחריך לדרתם לברית עולם להיות לך לאלהים ולזרעך אחריך
8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.
8 ונתתי לך ולזרעך אחריך את ארץ מגריך את כל ארץ כנען לאחזת עולם והייתי להם לאלהים
9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.9 ויאמר אלהים אל אברהם ואתה את בריתי תשמר אתה וזרעך אחריך לדרתם
10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :10 זאת בריתי אשר תשמרו ביני וביניכם ובין זרעך אחריך המול לכם כל זכר
11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum f?deris inter me et vos.11 ונמלתם את בשר ערלתכם והיה לאות ברית ביני וביניכם
12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :12 ובן שמנת ימים ימול לכם כל זכר לדרתיכם יליד בית ומקנת כסף מכל בן נכר אשר לא מזרעך הוא
13 eritque pactum meum in carne vestra in f?dus æternum.13 המול ימול יליד ביתך ומקנת כספך והיתה בריתי בבשרכם לברית עולם
14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.
14 וערל זכר אשר לא ימול את בשר ערלתו ונכרתה הנפש ההוא מעמיה את בריתי הפר
15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.15 ויאמר אלהים אל אברהם שרי אשתך לא תקרא את שמה שרי כי שרה שמה
16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.16 וברכתי אתה וגם נתתי ממנה לך בן וברכתיה והיתה לגוים מלכי עמים ממנה יהיו
17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?17 ויפל אברהם על פניו ויצחק ויאמר בלבו הלבן מאה שנה יולד ואם שרה הבת תשעים שנה תלד
18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.18 ויאמר אברהם אל האלהים לו ישמעאל יחיה לפניך
19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in f?dus sempiternum, et semini ejus post eum.19 ויאמר אלהים אבל שרה אשתך ילדת לך בן וקראת את שמו יצחק והקמתי את בריתי אתו לברית עולם לזרעו אחריו
20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.20 ולישמעאל שמעתיך הנה ברכתי אתו והפריתי אתו והרביתי אתו במאד מאד שנים עשר נשיאם יוליד ונתתיו לגוי גדול
21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.21 ואת בריתי אקים את יצחק אשר תלד לך שרה למועד הזה בשנה האחרת
22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
22 ויכל לדבר אתו ויעל אלהים מעל אברהם
23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.23 ויקח אברהם את ישמעאל בנו ואת כל ילידי ביתו ואת כל מקנת כספו כל זכר באנשי בית אברהם וימל את בשר ערלתם בעצם היום הזה כאשר דבר אתו אלהים
24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.24 ואברהם בן תשעים ותשע שנה בהמלו בשר ערלתו
25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.25 וישמעאל בנו בן שלש עשרה שנה בהמלו את בשר ערלתו
26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :26 בעצם היום הזה נמול אברהם וישמעאל בנו
27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.27 וכל אנשי ביתו יליד בית ומקנת כסף מאת בן נכר נמלו אתו