Salmi 148
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 ALLELUIA. Laudate Dominum de caelis, laudate eum in excelsis. | 1 Alleluja. Laudate Dominum de cælis ; laudate eum in excelsis. |
2 Laudate eum, omnes angeli eius, laudate eum, omnes virtutes eius. | 2 Laudate eum, omnes angeli ejus ; laudate eum, omnes virtutes ejus. |
3 Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellae lucentes. | 3 Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stellæ et lumen. |
4 Laudate eum, caeli caelorum et aquae omnes, quae super caelos sunt. - | 4 Laudate eum, cæli cælorum ; et aquæ omnes quæ super cælos sunt, |
5 Laudent nomen Domini, quia ipse mandavit, et creata sunt; | 5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt. |
6 statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit. | 6 Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi ; præceptum posuit, et non præteribit. |
7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi, | 7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi ; |
8 ignis, grando, nix, fumus, spiritus procellarum, qui facit verbum eius, | 8 ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus ; |
9 montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, | 9 montes, et omnes colles ; ligna fructifera, et omnes cedri ; |
10 bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae. | 10 bestiæ, et universa pecora ; serpentes, et volucres pennatæ ; |
11 Reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae, | 11 reges terræ et omnes populi ; principes et omnes judices terræ ; |
12 iuvenes et virgines, senes cum iunioribus | 12 juvenes et virgines ; senes cum junioribus, laudent nomen Domini : |
13 laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius. Magnificentia eius super caelum et terram, | 13 quia exaltatum est nomen ejus solius. |
14 et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA. | 14 Confessio ejus super cælum et terram ; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus ; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja. |