Salmi 119
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | BIBBIA VOLGARE |
---|---|
1 ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. | 1 Cantico de' gradi. Essendo tribulato, gridai al Signore; ed egli mi esaudì. |
2 Beati, qui servant testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. | 2 Signore libera l' anima mia dalle labre inique, e dalla ingannatrice lingua. |
3 Non enim operati sunt iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. | 3 A te che è dato, ovver a te che è inanziposto contra la lingua ingannatrice? |
4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. | 4 Le sagitte del potente sono acute, con carboni consumanti. |
5 Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas! | 5 Dimmi per che prolungata è la mia peregrinazione? ho abitato con li abitanti nel Cedar; fu molto forestiera l'anima mia. |
6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus praeceptis tuis. | 6 Con coloro che odiavano la pace, era pacifico; quando io parlava, combattevano senza cagione contra di me. |
7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiae tuae. | |
8 Iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque. | |
9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos. | |
10 In toto corde meo exquisivi te; ne errare me facias a praeceptis tuis. | |
11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. | |
12 Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas. | |
13 In labiis meis numeravi omnia iudicia oris tui. | |
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis. | |
15 In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas. | |
16 In iustificationibus tuis delectabor, non obliviscar sermonem tuum. | |
17 GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum. | |
18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. | |
19 Incola ego sum in terra, non abscondas a me praecepta tua. | |
20 Defecit anima mea in desiderando iudicia tua in omni tempore. | |
21 Increpasti superbos; maledicti, qui errant a praeceptis tuis. | |
22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua servavi. | |
23 Etsi principes sedent et adversum me loquuntur, servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis. | |
24 Nam et testimonia tua delectatio mea, et consilium meum iustificationes tuae. | |
25 DALETH. Adhaesit pulveri anima mea; vivifica me secundum verbum tuum. | |
26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas. | |
27 Viam mandatorum tuorum fac me intellegere, et exercebor in mirabilibus tuis. | |
28 Lacrimata est anima mea prae maerore; erige me secundum verbum tuum. | |
29 Viam mendacii averte a me et legem tuam da mihi benigne. | |
30 Viam veritatis elegi, iudicia tua proposui mihi. | |
31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. | |
32 Viam mandatorum tuorum curram, quia dilatasti cor meum. | |
33 HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper. | |
34 Da mihi intellectum, et servabo legem tuam et custodiam illam in toto corde meo. | |
35 Deduc me in semitam praeceptorum tuorum, quia ipsam volui. | |
36 Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam. | |
37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. | |
38 Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum. | |
39 Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda. | |
40 Ecce concupivi mandata tua; in iustitia tua vivifica me. | |
41 VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. | |
42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. | |
43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis supersperavi. | |
44 Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi. | |
45 Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi. | |
46 Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundar. | |
47 Et delectabor in praeceptis tuis, quae dilexi. | |
48 Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi; et exercebor in iustificationibus tuis. - | |
49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. | |
50 Hoc me consolatum est in humiliatione mea, quia eloquium tuum vivificavit me. | |
51 Superbi deriserunt me vehementer; a lege autem tua non declinavi. | |
52 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. | |
53 Indignatio tenuit me propter peccatores derelinquentes legem tuam. | |
54 Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae in loco peregrinationis meae. | |
55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodiam legem tuam. | |
56 Hoc factum est mihi, quia mandata tua servavi. | |
57 HETH. Portio mea Dominus: dixi custodire verba tua. | |
58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. | |
59 Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua. | |
60 Festinavi et non sum moratus, ut custodiam praecepta tua. | |
61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. | |
62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae. | |
63 Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua. | |
64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me. | |
65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. | |
66 Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me, quia praeceptis tuis credidi. | |
67 Priusquam humiliarer ego erravi; nunc autem eloquium tuum custodiam. | |
68 Bonus es tu et benefaciens, doce me iustificationes tuas. | |
69 Excogitaverunt contra me dolosa superbi, ego autem in toto corde meo servabo mandata tua. | |
70 Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus sum. | |
71 Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes tuas. | |
72 Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. | |
73 IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam praecepta tua. | |
74 Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi. | |
75 Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in veritate humiliasti me. | |
76 Fiat misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. | |
77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua delectatio mea est. | |
78 Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me, ego autem exercebor in mandatis tuis. | |
79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. | |
80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. | |
81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. | |
82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: “ Quando consolaberis me? ”. | |
83 Quia factus sum sicut uter in fumo; iustificationes tuas non sum oblitus. | |
84 Quot sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me iudicium? | |
85 Foderunt mihi foveas superbi, qui non sunt secundum legem tuam. | |
86 Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me. | |
87 Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua. | |
88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. - | |
89 LAMED. In aeternum, Domine, verbum tuum constitutum est in caelo. | |
90 In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet. | |
91 Secundum iudicia tua permanent hodie, quoniam omnia serviunt tibi. | |
92 Nisi quod lex tua delectatio mea est, tunc forte periissem in humilia tione mea. | |
93 In aeternum non obliviscar man data tua, quia in ipsis vivificasti me. | |
94 Tuus sum ego: salvum me fac, quoniam mandata tua exqui sivi. | |
95 Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua intellexi. | |
96 Omni consummationi vidi finem, latum praeceptum tuum nimis. | |
97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine; tota die meditatio mea est. | |
98 Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum, quia in aeternum mihi est. | |
99 Super omnes docentes me prudens factus sum, quia testimonia tua meditatio mea est. | |
100 Super senes intellexi, quia mandata tua servavi. | |
101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. | |
102 A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. | |
103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. | |
104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam mendacii. | |
105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis. | |
106 Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae. | |
107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum. | |
108 Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine, et iudicia tua doce me. | |
109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. | |
110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. | |
111 Hereditas mea testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt. | |
112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, in finem. | |
113 SAMECH. Duplices corde odio habui et legem tuam dilexi. | |
114 Tegmen et scutum meum es tu, et in verbum tuum supersperavi. | |
115 Declinate a me, maligni, et servabo praecepta Dei mei. | |
116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea. | |
117 Sustenta me, et salvus ero et delectabor in iustificationibus tuis semper. | |
118 Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum. | |
119 Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia tua. | |
120 Horruit a timore tuo caro mea; a iudiciis enim tuis timui. | |
121 AIN. Feci iudicium et iustitiam; non tradas me calumniantibus me. | |
122 Sponde pro servo tuo in bonum; non calumnientur me superbi. | |
123 Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui et eloquii iustitiae tuae. | |
124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me. | |
125 Servus tuus sum ego; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. | |
126 Tempus faciendi Domino; dissipaverunt legem tuam. | |
127 Ideo dilexi praecepta tua super aurum et obryzum. | |
128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam mendacii odio habui. - | |
129 PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo servavit ea anima mea. | |
130 Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis. | |
131 Os meum aperui et attraxi spiritum, quia praecepta tua desiderabam. | |
132 Convertere in me et miserere mei secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum. | |
133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas. | |
134 Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua. | |
135 Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas. | |
136 Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. | |
137 SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. | |
138 Mandasti in iustitia testimonia tua et in veritate nimis. | |
139 Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. | |
140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. | |
141 Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus. | |
142 Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas. | |
143 Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua delectatio mea est. | |
144 Iustitia testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi, et vivam. | |
145 COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; iustificationes tuas servabo. | |
146 Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam testimonia tua. | |
147 Praeveni diluculo et clamavi, in verba tua supersperavi. | |
148 Praevenerunt oculi mei vigilias, ut meditarer eloquia tua. | |
149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me. | |
150 Appropinquaverunt persequentes me in malitia, a lege autem tua longe facti sunt. | |
151 Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas. | |
152 Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. | |
153 RES. Vide humiliationem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. | |
154 Iudica causam meam et redime me; propter eloquium tuum vivifica me. | |
155 Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt. | |
156 Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicia tua vivifica me. | |
157 Multi, qui persequuntur me et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi. | |
158 Vidi praevaricantes, et taeduit me, quia eloquia tua non custodierunt. | |
159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me. | |
160 Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. | |
161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. | |
162 Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. | |
163 Mendacium odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. | |
164 Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae. | |
165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. | |
166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et praecepta tua feci. | |
167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexi ea vehementer. | |
168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo. | |
169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi intellectum. | |
170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum libera me. | |
171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. | |
172 Cantet lingua mea eloquium tuum, quia omnia praecepta tua iustitia. | |
173 Fiat manus tua, ut adiuvet me, quoniam mandata tua elegi. | |
174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua delectatio mea est. | |
175 Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. | |
176 Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus. |