Salmi 119
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | EL LIBRO DEL PUEBLO DE DIOS |
---|---|
1 ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. | 1 [Alef] Felices los que van por un camino intachable, los que siguen la ley del Señor, |
2 Beati, qui servant testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. | 2 Felices los que cumplen sus prescripciones y lo buscan de todo corazón |
3 Non enim operati sunt iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. | 3 los que van por sus caminos, sin hacer ningún mal. |
4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. | 4 Tú promulgaste tus mandamientos para que se cumplieran íntegramente. |
5 Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas! | 5 ¡Ojalá yo me mantenga firme en la observancia de tus preceptos! |
6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus praeceptis tuis. | 6 Así no sentiré vergüenza, al considerar tus mandamientos. |
7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiae tuae. | 7 Te alabaré con un corazón recto, cuando aprenda tus justas decisiones. |
8 Iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque. | 8 Quiero cumplir fielmente tus preceptos: no me abandones del todo. [Bet] |
9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos. | 9 ¿Cómo un joven llevará una vida honesta? Cumpliendo tus palabras. |
10 In toto corde meo exquisivi te; ne errare me facias a praeceptis tuis. | 10 Yo te busco de todo corazón: no permitas que me aparte de tus mandamientos. |
11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. | 11 Conservo tu palabra en mi corazón, para no pecar contra ti. |
12 Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas. | 12 Tú eres bendito, Señor: enséñame tus preceptos. |
13 In labiis meis numeravi omnia iudicia oris tui. | 13 Yo proclamo con mis labios todos los juicios de tu boca. |
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis. | 14 Me alegro de cumplir tus prescripciones, más que de todas las riquezas. |
15 In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas. | 15 Meditaré tus leyes y tendré en cuenta tus caminos. |
16 In iustificationibus tuis delectabor, non obliviscar sermonem tuum. | 16 Mi alegría está en tus preceptos: no me olvidaré de tu palabra. [Guímel] |
17 GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum. | 17 Sé bueno con tu servidor, para que yo viva y pueda cumplir tu palabra. |
18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. | 18 Abre mis ojos, para que contemple las maravillas de tu ley. |
19 Incola ego sum in terra, non abscondas a me praecepta tua. | 19 Soy un peregrino en la tierra, no me ocultes tus mandamientos. |
20 Defecit anima mea in desiderando iudicia tua in omni tempore. | 20 Mi alma se consume, deseando siempre tus decisiones. |
21 Increpasti superbos; maledicti, qui errant a praeceptis tuis. | 21 Tú amenazas a esos malditos arrogantes, que se desvían de tus mandamientos. |
22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua servavi. | 22 Aparta de mí la vergüenza y el desprecio, porque yo cumplo tus prescripciones. |
23 Etsi principes sedent et adversum me loquuntur, servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis. | 23 Aunque los poderosos se confabulen contra mí, yo meditaré tus preceptos. |
24 Nam et testimonia tua delectatio mea, et consilium meum iustificationes tuae. | 24 Porque tus prescripciones son todo mi deleite, y tus preceptos, mis consejeros. [Dálet] |
25 DALETH. Adhaesit pulveri anima mea; vivifica me secundum verbum tuum. | 25 Mi alma está postrada en el polvo: devuélveme la vida conforme a tu palabra. |
26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas. | 26 Te expuse mi conducta y tú me escuchaste: enséñame tus preceptos. |
27 Viam mandatorum tuorum fac me intellegere, et exercebor in mirabilibus tuis. | 27 Instrúyeme en el camino de tus leyes, y yo meditaré tus maravillas. |
28 Lacrimata est anima mea prae maerore; erige me secundum verbum tuum. | 28 Mi alma llora de tristeza: consuélame con tu palabra. |
29 Viam mendacii averte a me et legem tuam da mihi benigne. | 29 Apártame del camino de la mentira, y dame la gracia de conocer tu ley. |
30 Viam veritatis elegi, iudicia tua proposui mihi. | 30 Elegí el camino de la verdad, puse tus decretos delante de mí. |
31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. | 31 Abracé tus prescripciones: no me defraudes, Señor. |
32 Viam mandatorum tuorum curram, quia dilatasti cor meum. | 32 Correré por el camino de tus mandamientos, porque tú me infundes ánimo. [He] |
33 HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper. | 33 Muéstrame, Señor, el camino de tus preceptos, y yo los cumpliré a la perfección. |
34 Da mihi intellectum, et servabo legem tuam et custodiam illam in toto corde meo. | 34 Instrúyeme, para que observe tu ley y la cumpla de todo corazón. |
35 Deduc me in semitam praeceptorum tuorum, quia ipsam volui. | 35 Condúceme por la senda de tus mandamientos, porque en ella tengo puesta mi alegría. |
36 Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam. | 36 Inclina mi corazón hacia tus prescripciones y no hacia la codicia. |
37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. | 37 Aparta mi vista de las cosas vanas; vivifícame con tu palabra. |
38 Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum. | 38 Cumple conmigo tu promesa, la que hiciste a tus fieles. |
39 Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda. | 39 Aparta de mí el oprobio que temo, porque tus juicios son genuinos. |
40 Ecce concupivi mandata tua; in iustitia tua vivifica me. | 40 Yo deseo tus mandamientos: vivifícame por tu justicia. [Vau] |
41 VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. | 41 Que llegue hasta mí tu misericordia, Señor, y tu salvación conforme a tu promesa. |
42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. | 42 Así responderé a los que me insultan, porque confío en tu palabra. |
43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis supersperavi. | 43 No quites de mi boca la palabra verdadera, porque puse mi esperanza en tus juicios. |
44 Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi. | 44 Yo cumpliré fielmente tu ley: lo haré siempre, eternamente. |
45 Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi. | 45 Y caminaré por un camino espacioso, porque busco tus preceptos. |
46 Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundar. | 46 Hablaré de tus prescripciones delante de los reyes, y no quedaré confundido. |
47 Et delectabor in praeceptis tuis, quae dilexi. | 47 Me deleitaré en tus mandamientos que yo amo tanto. |
48 Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi; et exercebor in iustificationibus tuis. - | 48 Elevaré mis manos hacia tus mandamientos y meditaré tus preceptos. [Zain] |
49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. | 49 Acuérdate de la palabra que me diste, con la que alentaste mi esperanza. |
50 Hoc me consolatum est in humiliatione mea, quia eloquium tuum vivificavit me. | 50 Lo que me consuela en la aflicción es que tu palabra me da la vida. |
51 Superbi deriserunt me vehementer; a lege autem tua non declinavi. | 51 Los orgullosos se burlan de mí como quieren, pero yo no me desvío de tu ley. |
52 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. | 52 Me acuerdo, Señor, de tus antiguos juicios, y eso me sirve de consuelo. |
53 Indignatio tenuit me propter peccatores derelinquentes legem tuam. | 53 Me lleno de indignación ante los pecadores, ante los que abandonan tu ley. |
54 Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae in loco peregrinationis meae. | 54 Tus preceptos son para mí como canciones, mientras vivo en el destierro |
55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodiam legem tuam. | 55 Por la noche, Señor, me acuerdo de tu Nombre, y quiero cumplir tu ley. |
56 Hoc factum est mihi, quia mandata tua servavi. | 56 Esto me ha sucedido porque he observado tus mandamientos. [Jet] |
57 HETH. Portio mea Dominus: dixi custodire verba tua. | 57 El Señor es mi herencia: yo he decidido cumplir tus palabras. |
58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. | 58 Procuro de todo corazón que me mires con bondad; ten piedad de mí, conforme a tu promesa. |
59 Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua. | 59 Examino atentamente mis caminos, y dirijo mis pasos hacia tus prescripciones. |
60 Festinavi et non sum moratus, ut custodiam praecepta tua. | 60 Me apresuro, sin titubear, a cumplir tus mandamientos |
61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. | 61 Los lazos de los malvados me rodean, pero yo no me olvido de tu ley, |
62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae. | 62 Me levanto a medianoche para alabarte por tus justas decisiones. |
63 Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua. | 63 Soy amigo de todos tus fieles, de los que cumplen tus leyes. |
64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me. | 64 La tierra, Señor, está llena de tu amor; enséñame tus preceptos. [Tet] |
65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. | 65 Tú fuiste bueno con tu servidor, de acuerdo con tu palabra, Señor. |
66 Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me, quia praeceptis tuis credidi. | 66 Enséñame la discreción y la sabiduría, porque confío en tus mandamientos. |
67 Priusquam humiliarer ego erravi; nunc autem eloquium tuum custodiam. | 67 Antes de ser afligido, estaba descarriado; pero ahora cumplo tu palabra. |
68 Bonus es tu et benefaciens, doce me iustificationes tuas. | 68 Tú eres bueno y haces el bien: enséñame tus mandamientos. |
69 Excogitaverunt contra me dolosa superbi, ego autem in toto corde meo servabo mandata tua. | 69 Los orgullosos traman engaños contra mí: pero yo observo tus preceptos. |
70 Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus sum. | 70 Ellos tienen el corazón endurecido, yo, en cambio, me regocijo en tu ley, |
71 Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes tuas. | 71 Me hizo bien sufrir la humillación, porque así aprendí tus preceptos. |
72 Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. | 72 Para mí vale más la ley de tus labios que todo el oro y la plata. [Iod] |
73 IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam praecepta tua. | 73 Tus manos me hicieron y me formaron; instrúyeme, para que aprenda tus mandamientos. |
74 Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi. | 74 Tus fieles verán con alegría que puse mi esperanza en tu palabra. |
75 Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in veritate humiliasti me. | 75 Yo sé que tus juicios son justos, Señor, y que me has humillado con razón. |
76 Fiat misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. | 76 Que tu misericordia me consuele, de acuerdo con la promesa que me hiciste. |
77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua delectatio mea est. | 77 Que llegue hasta mí tu compasión, y viviré porque tu ley es toda mi alegría. |
78 Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me, ego autem exercebor in mandatis tuis. | 78 Que se avergüencen los orgullosos, porque me afligen sin motivo; yo, en cambio, meditaré tus preceptos. |
79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. | 79 Que se vuelvan hacia mí tus fieles; los que tienen en cuenta tus prescripciones |
80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. | 80 Que mi corazón cumpla íntegramente tus preceptos, para que yo no quede confundido. [Caf] |
81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. | 81 Mi alma se consume por tu salvación; yo espero en tu palabra. |
82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: “ Quando consolaberis me? ”. | 82 Mis ojos se consumen por tu palabra, ¿cuándo me consolarás? |
83 Quia factus sum sicut uter in fumo; iustificationes tuas non sum oblitus. | 83 Aunque estoy como un odre resecado por el humo, no me olvido de tus preceptos. |
84 Quot sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me iudicium? | 84 ¿Cuántos serán los días de mi vida? ¿Cuándo juzgarás a mis perseguidores? |
85 Foderunt mihi foveas superbi, qui non sunt secundum legem tuam. | 85 Los orgullosos me cavan fosas, oponiéndose a tu ley. |
86 Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me. | 86 Todos tus mandamientos son verdaderos; ayúdame, porque me persiguen sin motivo. |
87 Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua. | 87 Por poco me hacen desaparecer de la tierra; pero no abandono tus preceptos. |
88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. - | 88 Vivifícame por tu misericordia, y cumpliré tus prescripciones. [Lámed] |
89 LAMED. In aeternum, Domine, verbum tuum constitutum est in caelo. | 89 Tu palabra, Señor, permanece para siempre, está firme en el cielo. |
90 In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet. | 90 Tu verdad permanece por todas las generaciones; tú afirmaste la tierra y ella subsiste. |
91 Secundum iudicia tua permanent hodie, quoniam omnia serviunt tibi. | 91 Todo subsiste hasta hoy conforme a tus decretos, porque todas las cosas te están sometidas. |
92 Nisi quod lex tua delectatio mea est, tunc forte periissem in humilia tione mea. | 92 Si tu ley no fuera mi alegría, ya hubiera sucumbido en mi aflicción. |
93 In aeternum non obliviscar man data tua, quia in ipsis vivificasti me. | 93 Nunca me olvidaré de tus preceptos: por medio de ellos, me has dado la vida. |
94 Tuus sum ego: salvum me fac, quoniam mandata tua exqui sivi. | 94 Sálvame, porque yo te pertenezco y busco tus preceptos. |
95 Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua intellexi. | 95 Los malvados están al acecho para perderme, pero yo estoy atento a tus prescripciones. |
96 Omni consummationi vidi finem, latum praeceptum tuum nimis. | 96 He comprobado que toda perfección es limitada: ¡qué amplios, en cambio, son tus mandamientos! [Mem] |
97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine; tota die meditatio mea est. | 97 ¡Cuánto amo tu ley, todo el día la medito! |
98 Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum, quia in aeternum mihi est. | 98 Tus mandamientos me hacen más sabio que mis enemigos, porque siempre me acompañan. |
99 Super omnes docentes me prudens factus sum, quia testimonia tua meditatio mea est. | 99 Soy más prudente que todos mis maestros, porque siempre medito tus prescripciones. |
100 Super senes intellexi, quia mandata tua servavi. | 100 Soy más inteligente que los ancianos, porque observo tus preceptos. |
101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. | 101 Yo aparto mis pies del mal camino, para cumplir tu palabra. |
102 A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. | 102 No me separo de tus juicios, porque eres tú el que me enseñas. |
103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. | 103 ¡Qué dulce es tu palabra para mi boca, es más dulce que la miel! |
104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam mendacii. | 104 Tus preceptos me hacen comprender: por eso aborrezco el camino de la mentira. [Nun] |
105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis. | 105 Tu palabra es una lámpara para mis pasos, y una luz en mi camino. |
106 Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae. | 106 Hice un juramento –y lo sostengo– de cumplir tus justas decisiones. |
107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum. | 107 Estoy muy afligido, Señor: vivifícame, conforme a tu palabra. |
108 Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine, et iudicia tua doce me. | 108 Acepta, Señor, las ofrendas de mis labios, y enséñame tus decisiones. |
109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. | 109 Mi vida está en constante peligro, pero yo no me olvido de tu ley. |
110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. | 110 Los pecadores me tienden una trampa, pero yo no me aparto de tus preceptos. |
111 Hereditas mea testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt. | 111 Tus prescripciones son mi herencia para siempre, porque alegran mi corazón. |
112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, in finem. | 112 Estoy decidido a cumplir tus preceptos, siempre y a la perfección [Sámec] |
113 SAMECH. Duplices corde odio habui et legem tuam dilexi. | 113 Detesto la doblez del corazón y amo tu ley, |
114 Tegmen et scutum meum es tu, et in verbum tuum supersperavi. | 114 Tú eres mi amparo y mi escudo: yo espero en tu palabra. |
115 Declinate a me, maligni, et servabo praecepta Dei mei. | 115 Que los malvados se aparten de mí: yo cumpliré los mandamientos de mi Dios. |
116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea. | 116 Sé mi sostén conforme a tu promesa, y viviré: que mi esperanza no quede defraudada. |
117 Sustenta me, et salvus ero et delectabor in iustificationibus tuis semper. | 117 Dame tu apoyo y seré salvado, y fijaré la mirada en tus preceptos. |
118 Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum. | 118 Tú abandonas a los que se desvían de tus preceptos, porque todo o que piensan es mentira. |
119 Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia tua. | 119 Tú eliminas como escoria a los impíos, por eso amo tus prescripciones. |
120 Horruit a timore tuo caro mea; a iudiciis enim tuis timui. | 120 Mi carne se estremece de temor por ti, y respecto tus decisiones. [Ain] |
121 AIN. Feci iudicium et iustitiam; non tradas me calumniantibus me. | 121 He obrado conforme al derecho y a la justicia: no me entregues a mis opresores. |
122 Sponde pro servo tuo in bonum; non calumnientur me superbi. | 122 Otorga una garantía a mi favor, para que no me opriman los orgullosos. |
123 Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui et eloquii iustitiae tuae. | 123 Mis ojos se consumen por tu salvación y por tu promesa de justicia. |
124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me. | 124 Trátame conforme a tu bondad, y enséñame tus preceptos. |
125 Servus tuus sum ego; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. | 125 Yo soy tu servidor: instrúyeme, y así conoceré tus prescripciones., |
126 Tempus faciendi Domino; dissipaverunt legem tuam. | 126 Ha llegado, Señor, el tiempo de obrar; han quebrantado tu ley. |
127 Ideo dilexi praecepta tua super aurum et obryzum. | 127 Por eso amo tus mandamientos y los prefiero al oro más fino. |
128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam mendacii odio habui. - | 128 Por eso me guío por tus preceptos y aborrezco todo camino engañoso. [Pe] |
129 PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo servavit ea anima mea. | 129 Tus prescripciones son admirables: por eso las observo. |
130 Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis. | 130 La explicación de tu palabra ilumina y da inteligencia al ignorante. |
131 Os meum aperui et attraxi spiritum, quia praecepta tua desiderabam. | 131 Abro mi boca y aspiro hondamente, porque anhelo tus mandamientos. |
132 Convertere in me et miserere mei secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum. | 132 Vuelve tu rostro y ten piedad de mí; es justo que lo hagas con los que aman tu Nombre. |
133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas. | 133 Afirma mis pasos conforme a tu palabra, para que no me domine la maldad. |
134 Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua. | 134 Líbrame de la opresión de los hombres, y cumpliré tus mandamientos. |
135 Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas. | 135 Que brille sobre mí la luz de tu rostro, y enséñame tus preceptos. |
136 Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. | 136 Ríos de lágrimas brotaron de mis ojos, porque no se cumple tu ley. [Sade] |
137 SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. | 137 Tú eres justo, Señor, y tus juicios son rectos. |
138 Mandasti in iustitia testimonia tua et in veritate nimis. | 138 Tú impones tus prescripciones con justicia y con absoluta lealtad. |
139 Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. | 139 El celo me consume, porque mis adversarios olvidan tu palabra. |
140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. | 140 Tu palabra está bien acrisolada, y por eso la amo. |
141 Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus. | 141 Soy pequeño y despreciable, pero no olvido tus preceptos. |
142 Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas. | 142 Tu justicia es eterna y tu ley es la verdad. |
143 Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua delectatio mea est. | 143 Cuando me asalta la angustia y la opresión, tus mandamientos son toda mi alegría. |
144 Iustitia testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi, et vivam. | 144 La justicia de tus prescripciones es eterna; instrúyeme y viviré. [Qof] |
145 COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; iustificationes tuas servabo. | 145 Yo clamo de todo corazón: escúchame, Señor, y observaré tus preceptos. |
146 Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam testimonia tua. | 146 Clamo a ti: Sálvame, y cumpliré tus prescripciones. |
147 Praeveni diluculo et clamavi, in verba tua supersperavi. | 147 Me anticipo a la aurora para implorar tu ayuda; yo espero en tu palabra. |
148 Praevenerunt oculi mei vigilias, ut meditarer eloquia tua. | 148 Mis ojos se anticipan a las vigilias de la noche, para meditar tus enseñanzas. |
149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me. | 149 Por tu amor, oye mi voz, Señor, y vivifícame por tu justicia. |
150 Appropinquaverunt persequentes me in malitia, a lege autem tua longe facti sunt. | 150 Se acercan a mí los ojos que me persiguen con perfidia, los que están alejados de tu ley. |
151 Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas. | 151 Pero tú estás cerca, Señor, y todos tus mandamientos son verdaderos. |
152 Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. | 152 Yo sé desde hace mucho tiempo que tú afirmaste para siempre tus prescripciones. [Res] |
153 RES. Vide humiliationem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. | 153 Mira mi aflicción y líbrame, porque me olvido de tu ley. |
154 Iudica causam meam et redime me; propter eloquium tuum vivifica me. | 154 Defiende mi causa y sálvame; vivifícame conforme a tu promesa. |
155 Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt. | 155 La salvación está lejos de los impíos, porque no buscan tus preceptos. |
156 Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicia tua vivifica me. | 156 Tu compasión es muy grande, Señor; vivifícame por tu justicia. |
157 Multi, qui persequuntur me et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi. | 157 Son muchos los que me persiguen y me oprimen, pero yo no me desvié de tus prescripciones. |
158 Vidi praevaricantes, et taeduit me, quia eloquia tua non custodierunt. | 158 Veo a los pecadores y siento indignación, porque no cumplen tu palabra. |
159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me. | 159 Mira que yo amo tus preceptos: vivifícame, Señor, por tu amor. |
160 Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. | 160 Lo primordial de tu palabra es la verdad, y tus justos juicios permanecen para siempre. [Sin] |
161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. | 161 Los poderosos me persiguen sin motivo, pero yo temo únicamente tu palabra. |
162 Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. | 162 Yo me alegro en tu promesa, como quien logra un gran botín, |
163 Mendacium odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. | 163 Odio y aborrezco la mentira; en cambio, amo tu ley. |
164 Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae. | 164 Te bendigo muchas veces al día, porque tus juicios son justos. |
165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. | 165 Los que aman tu ley gozan de una gran paz, nada los hace tropezar. |
166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et praecepta tua feci. | 166 Yo espero tu salvación, Señor, y cumplo tus mandamientos. |
167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexi ea vehementer. | 167 Mi alma observa tus prescripciones, y las ama intensamente. |
168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo. | 168 Yo observo tus mandamientos y tus prescripciones, porque tú conoces todos mis caminos. [Tau] |
169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi intellectum. | 169 Que mi clamor se acerque a ti, Señor: instrúyeme conforme a tu palabra. |
170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum libera me. | 170 Que mi plegaria llegue a tu presencia: líbrame, conforme a tu promesa, |
171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. | 171 Que mis labios expresen tu alabanza, porque me has enseñado tus preceptos. |
172 Cantet lingua mea eloquium tuum, quia omnia praecepta tua iustitia. | 172 Que mi lengua se haga eco de tu promesa, porque todos tus mandamientos son justos. |
173 Fiat manus tua, ut adiuvet me, quoniam mandata tua elegi. | 173 Que tu mano venga en mi ayuda, porque yo elegí tus preceptos.. |
174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua delectatio mea est. | 174 Yo ansío tu salvación, Señor, y tu ley es toda mi alegría. |
175 Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. | 175 Que yo viva y pueda alabarte, y que tu justicia venga en mi ayuda. |
176 Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus. | 176 Ando errante como una oveja perdida: ven a buscar a tu servidor. Yo nunca olvido tus mandamientos. |