Salmi 119
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 ALLELUIA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. | 1 אשרי תמימי דרך ההלכים בתורת יהוה |
2 Beati, qui servant testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. | 2 אשרי נצרי עדתיו בכל לב ידרשוהו |
3 Non enim operati sunt iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. | 3 אף לא פעלו עולה בדרכיו הלכו |
4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. | 4 אתה צויתה פקדיך לשמר מאד |
5 Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas! | 5 אחלי יכנו דרכי לשמר חקיך |
6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus praeceptis tuis. | 6 אז לא אבוש בהביטי אל כל מצותיך |
7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici iudicia iustitiae tuae. | 7 אודך בישר לבב בלמדי משפטי צדקך |
8 Iustificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque. | 8 את חקיך אשמר אל תעזבני עד מאד |
9 BETH. In quo mundabit adulescentior viam suam? In custodiendo sermones tuos. | 9 במה יזכה נער את ארחו לשמר כדברך |
10 In toto corde meo exquisivi te; ne errare me facias a praeceptis tuis. | 10 בכל לבי דרשתיך אל תשגני ממצותיך |
11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. | 11 בלבי צפנתי אמרתך למען לא אחטא לך |
12 Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas. | 12 ברוך אתה יהוה למדני חקיך |
13 In labiis meis numeravi omnia iudicia oris tui. | 13 בשפתי ספרתי כל משפטי פיך |
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis. | 14 בדרך עדותיך ששתי כעל כל הון |
15 In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas. | 15 בפקדיך אשיחה ואביטה ארחתיך |
16 In iustificationibus tuis delectabor, non obliviscar sermonem tuum. | 16 בחקתיך אשתעשע לא אשכח דברך |
17 GHIMEL. Benefac servo tuo, et vivam et custodiam sermonem tuum. | 17 גמל על עבדך אחיה ואשמרה דברך |
18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. | 18 גל עיני ואביטה נפלאות מתורתך |
19 Incola ego sum in terra, non abscondas a me praecepta tua. | 19 גר אנכי בארץ אל תסתר ממני מצותיך |
20 Defecit anima mea in desiderando iudicia tua in omni tempore. | 20 גרסה נפשי לתאבה אל משפטיך בכל עת |
21 Increpasti superbos; maledicti, qui errant a praeceptis tuis. | 21 גערת זדים ארורים השגים ממצותיך |
22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua servavi. | 22 גל מעלי חרפה ובוז כי עדתיך נצרתי |
23 Etsi principes sedent et adversum me loquuntur, servus tamen tuus exercetur in iustificationibus tuis. | 23 גם ישבו שרים בי נדברו עבדך ישיח בחקיך |
24 Nam et testimonia tua delectatio mea, et consilium meum iustificationes tuae. | 24 גם עדתיך שעשעי אנשי עצתי |
25 DALETH. Adhaesit pulveri anima mea; vivifica me secundum verbum tuum. | 25 דבקה לעפר נפשי חיני כדברך |
26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me iustificationes tuas. | 26 דרכי ספרתי ותענני למדני חקיך |
27 Viam mandatorum tuorum fac me intellegere, et exercebor in mirabilibus tuis. | 27 דרך פקודיך הבינני ואשיחה בנפלאותיך |
28 Lacrimata est anima mea prae maerore; erige me secundum verbum tuum. | 28 דלפה נפשי מתוגה קימני כדברך |
29 Viam mendacii averte a me et legem tuam da mihi benigne. | 29 דרך שקר הסר ממני ותורתך חנני |
30 Viam veritatis elegi, iudicia tua proposui mihi. | 30 דרך אמונה בחרתי משפטיך שויתי |
31 Adhaesi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. | 31 דבקתי בעדותיך יהוה אל תבישני |
32 Viam mandatorum tuorum curram, quia dilatasti cor meum. | 32 דרך מצותיך ארוץ כי תרחיב לבי |
33 HE. Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et servabo eam semper. | 33 הורני יהוה דרך חקיך ואצרנה עקב |
34 Da mihi intellectum, et servabo legem tuam et custodiam illam in toto corde meo. | 34 הבינני ואצרה תורתך ואשמרנה בכל לב |
35 Deduc me in semitam praeceptorum tuorum, quia ipsam volui. | 35 הדריכני בנתיב מצותיך כי בו חפצתי |
36 Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam. | 36 הט לבי אל עדותיך ואל אל בצע |
37 Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. | 37 העבר עיני מראות שוא בדרכך חיני |
38 Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum. | 38 הקם לעבדך אמרתך אשר ליראתך |
39 Amove opprobrium meum, quod suspicatus sum, quia iudicia tua iucunda. | 39 העבר חרפתי אשר יגרתי כי משפטיך טובים |
40 Ecce concupivi mandata tua; in iustitia tua vivifica me. | 40 הנה תאבתי לפקדיך בצדקתך חיני |
41 VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. | 41 ויבאני חסדך יהוה תשועתך כאמרתך |
42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. | 42 ואענה חרפי דבר כי בטחתי בדברך |
43 Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in iudiciis tuis supersperavi. | 43 ואל תצל מפי דבר אמת עד מאד כי למשפטך יחלתי |
44 Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi. | 44 ואשמרה תורתך תמיד לעולם ועד |
45 Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi. | 45 ואתהלכה ברחבה כי פקדיך דרשתי |
46 Et loquar de testimoniis tuis in conspectu regum et non confundar. | 46 ואדברה בעדתיך נגד מלכים ולא אבוש |
47 Et delectabor in praeceptis tuis, quae dilexi. | 47 ואשתעשע במצותיך אשר אהבתי |
48 Et levabo manus meas ad praecepta tua, quae dilexi; et exercebor in iustificationibus tuis. - | 48 ואשא כפי אל מצותיך אשר אהבתי ואשיחה בחקיך |
49 ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. | 49 זכר דבר לעבדך על אשר יחלתני |
50 Hoc me consolatum est in humiliatione mea, quia eloquium tuum vivificavit me. | 50 זאת נחמתי בעניי כי אמרתך חיתני |
51 Superbi deriserunt me vehementer; a lege autem tua non declinavi. | 51 זדים הליצני עד מאד מתורתך לא נטיתי |
52 Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum. | 52 זכרתי משפטיך מעולם יהוה ואתנחם |
53 Indignatio tenuit me propter peccatores derelinquentes legem tuam. | 53 זלעפה אחזתני מרשעים עזבי תורתך |
54 Cantica factae sunt mihi iustificationes tuae in loco peregrinationis meae. | 54 זמרות היו לי חקיך בבית מגורי |
55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodiam legem tuam. | 55 זכרתי בלילה שמך יהוה ואשמרה תורתך |
56 Hoc factum est mihi, quia mandata tua servavi. | 56 זאת היתה לי כי פקדיך נצרתי |
57 HETH. Portio mea Dominus: dixi custodire verba tua. | 57 חלקי יהוה אמרתי לשמר דבריך |
58 Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. | 58 חליתי פניך בכל לב חנני כאמרתך |
59 Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua. | 59 חשבתי דרכי ואשיבה רגלי אל עדתיך |
60 Festinavi et non sum moratus, ut custodiam praecepta tua. | 60 חשתי ולא התמהמהתי לשמר מצותיך |
61 Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. | 61 חבלי רשעים עודני תורתך לא שכחתי |
62 Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustitiae tuae. | 62 חצות לילה אקום להודות לך על משפטי צדקך |
63 Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua. | 63 חבר אני לכל אשר יראוך ולשמרי פקודיך |
64 Misericordia tua, Domine, plena est terra; iustificationes tuas doce me. | 64 חסדך יהוה מלאה הארץ חקיך למדני |
65 TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. | 65 טוב עשית עם עבדך יהוה כדברך |
66 Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me, quia praeceptis tuis credidi. | 66 טוב טעם ודעת למדני כי במצותיך האמנתי |
67 Priusquam humiliarer ego erravi; nunc autem eloquium tuum custodiam. | 67 טרם אענה אני שגג ועתה אמרתך שמרתי |
68 Bonus es tu et benefaciens, doce me iustificationes tuas. | 68 טוב אתה ומטיב למדני חקיך |
69 Excogitaverunt contra me dolosa superbi, ego autem in toto corde meo servabo mandata tua. | 69 טפלו עלי שקר זדים אני בכל לב אצר פקודיך |
70 Incrassatum est sicut adeps cor eorum, ego vero in lege tua delectatus sum. | 70 טפש כחלב לבם אני תורתך שעשעתי |
71 Bonum mihi quia humiliatus sum, ut discam iustificationes tuas. | 71 טוב לי כי עניתי למען אלמד חקיך |
72 Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. | 72 טוב לי תורת פיך מאלפי זהב וכסף |
73 IOD. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam praecepta tua. | 73 ידיך עשוני ויכוננוני הבינני ואלמדה מצותיך |
74 Qui timent te, videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi. | 74 יראיך יראוני וישמחו כי לדברך יחלתי |
75 Cognovi, Domine, quia aequitas iudicia tua, et in veritate humiliasti me. | 75 ידעתי יהוה כי צדק משפטיך ואמונה עניתני |
76 Fiat misericordia tua, ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. | 76 יהי נא חסדך לנחמני כאמרתך לעבדך |
77 Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua delectatio mea est. | 77 יבאוני רחמיך ואחיה כי תורתך שעשעי |
78 Confundantur superbi, quoniam dolose incurvaverunt me, ego autem exercebor in mandatis tuis. | 78 יבשו זדים כי שקר עותוני אני אשיח בפקודיך |
79 Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. | 79 ישובו לי יראיך וידעו עדתיך |
80 Fiat cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. | 80 יהי לבי תמים בחקיך למען לא אבוש |
81 CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. | 81 כלתה לתשועתך נפשי לדברך יחלתי |
82 Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: “ Quando consolaberis me? ”. | 82 כלו עיני לאמרתך לאמר מתי תנחמני |
83 Quia factus sum sicut uter in fumo; iustificationes tuas non sum oblitus. | 83 כי הייתי כנאד בקיטור חקיך לא שכחתי |
84 Quot sunt dies servi tui? Quando facies de persequentibus me iudicium? | 84 כמה ימי עבדך מתי תעשה ברדפי משפט |
85 Foderunt mihi foveas superbi, qui non sunt secundum legem tuam. | 85 כרו לי זדים שיחות אשר לא כתורתך |
86 Omnia praecepta tua veritas; dolose persecuti sunt me; adiuva me. | 86 כל מצותיך אמונה שקר רדפוני עזרני |
87 Paulo minus consummaverunt me in terra, ego autem non dereliqui mandata tua. | 87 כמעט כלוני בארץ ואני לא עזבתי פקודיך |
88 Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. - | 88 כחסדך חיני ואשמרה עדות פיך |
89 LAMED. In aeternum, Domine, verbum tuum constitutum est in caelo. | 89 לעולם יהוה דברך נצב בשמים |
90 In generationem et generationem veritas tua; firmasti terram, et permanet. | 90 לדר ודר אמונתך כוננת ארץ ותעמד |
91 Secundum iudicia tua permanent hodie, quoniam omnia serviunt tibi. | 91 למשפטיך עמדו היום כי הכל עבדיך |
92 Nisi quod lex tua delectatio mea est, tunc forte periissem in humilia tione mea. | 92 לולי תורתך שעשעי אז אבדתי בעניי |
93 In aeternum non obliviscar man data tua, quia in ipsis vivificasti me. | 93 לעולם לא אשכח פקודיך כי בם חייתני |
94 Tuus sum ego: salvum me fac, quoniam mandata tua exqui sivi. | 94 לך אני הושיעני כי פקודיך דרשתי |
95 Me exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia tua intellexi. | 95 לי קוו רשעים לאבדני עדתיך אתבונן |
96 Omni consummationi vidi finem, latum praeceptum tuum nimis. | 96 לכל תכלה ראיתי קץ רחבה מצותך מאד |
97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine; tota die meditatio mea est. | 97 מה אהבתי תורתך כל היום היא שיחתי |
98 Super inimicos meos sapientem me fecit praeceptum tuum, quia in aeternum mihi est. | 98 מאיבי תחכמני מצותך כי לעולם היא לי |
99 Super omnes docentes me prudens factus sum, quia testimonia tua meditatio mea est. | 99 מכל מלמדי השכלתי כי עדותיך שיחה לי |
100 Super senes intellexi, quia mandata tua servavi. | 100 מזקנים אתבונן כי פקודיך נצרתי |
101 Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. | 101 מכל ארח רע כלאתי רגלי למען אשמר דברך |
102 A iudiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. | 102 ממשפטיך לא סרתי כי אתה הורתני |
103 Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. | 103 מה נמלצו לחכי אמרתך מדבש לפי |
104 A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam mendacii. | 104 מפקודיך אתבונן על כן שנאתי כל ארח שקר |
105 NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis. | 105 נר לרגלי דברך ואור לנתיבתי |
106 Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae. | 106 נשבעתי ואקימה לשמר משפטי צדקך |
107 Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum. | 107 נעניתי עד מאד יהוה חיני כדברך |
108 Voluntaria oris mei beneplacita sint, Domine, et iudicia tua doce me. | 108 נדבות פי רצה נא יהוה ומשפטיך למדני |
109 Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. | 109 נפשי בכפי תמיד ותורתך לא שכחתי |
110 Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. | 110 נתנו רשעים פח לי ומפקודיך לא תעיתי |
111 Hereditas mea testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt. | 111 נחלתי עדותיך לעולם כי ששון לבי המה |
112 Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, in finem. | 112 נטיתי לבי לעשות חקיך לעולם עקב |
113 SAMECH. Duplices corde odio habui et legem tuam dilexi. | 113 סעפים שנאתי ותורתך אהבתי |
114 Tegmen et scutum meum es tu, et in verbum tuum supersperavi. | 114 סתרי ומגני אתה לדברך יחלתי |
115 Declinate a me, maligni, et servabo praecepta Dei mei. | 115 סורו ממני מרעים ואצרה מצות אלהי |
116 Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea. | 116 סמכני כאמרתך ואחיה ואל תבישני משברי |
117 Sustenta me, et salvus ero et delectabor in iustificationibus tuis semper. | 117 סעדני ואושעה ואשעה בחקיך תמיד |
118 Sprevisti omnes discedentes a iustificationibus tuis, quia mendacium cogitatio eorum. | 118 סלית כל שוגים מחקיך כי שקר תרמיתם |
119 Quasi scoriam delesti omnes peccatores terrae; ideo dilexi testimonia tua. | 119 סגים השבת כל רשעי ארץ לכן אהבתי עדתיך |
120 Horruit a timore tuo caro mea; a iudiciis enim tuis timui. | 120 סמר מפחדך בשרי וממשפטיך יראתי |
121 AIN. Feci iudicium et iustitiam; non tradas me calumniantibus me. | 121 עשיתי משפט וצדק בל תניחני לעשקי |
122 Sponde pro servo tuo in bonum; non calumnientur me superbi. | 122 ערב עבדך לטוב אל יעשקני זדים |
123 Oculi mei defecerunt in desiderio salutaris tui et eloquii iustitiae tuae. | 123 עיני כלו לישועתך ולאמרת צדקך |
124 Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me. | 124 עשה עם עבדך כחסדך וחקיך למדני |
125 Servus tuus sum ego; da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. | 125 עבדך אני הבינני ואדעה עדתיך |
126 Tempus faciendi Domino; dissipaverunt legem tuam. | 126 עת לעשות ליהוה הפרו תורתך |
127 Ideo dilexi praecepta tua super aurum et obryzum. | 127 על כן אהבתי מצותיך מזהב ומפז |
128 Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam mendacii odio habui. - | 128 על כן כל פקודי כל ישרתי כל ארח שקר שנאתי |
129 PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo servavit ea anima mea. | 129 פלאות עדותיך על כן נצרתם נפשי |
130 Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis. | 130 פתח דבריך יאיר מבין פתיים |
131 Os meum aperui et attraxi spiritum, quia praecepta tua desiderabam. | 131 פי פערתי ואשאפה כי למצותיך יאבתי |
132 Convertere in me et miserere mei secundum iudicium tuum cum diligentibus nomen tuum. | 132 פנה אלי וחנני כמשפט לאהבי שמך |
133 Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas. | 133 פעמי הכן באמרתך ואל תשלט בי כל און |
134 Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua. | 134 פדני מעשק אדם ואשמרה פקודיך |
135 Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas. | 135 פניך האר בעבדך ולמדני את חקיך |
136 Rivulos aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. | 136 פלגי מים ירדו עיני על לא שמרו תורתך |
137 SADE. Iustus es, Domine, et rectum iudicium tuum. | 137 צדיק אתה יהוה וישר משפטיך |
138 Mandasti in iustitia testimonia tua et in veritate nimis. | 138 צוית צדק עדתיך ואמונה מאד |
139 Consumpsit me zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. | 139 צמתתני קנאתי כי שכחו דבריך צרי |
140 Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. | 140 צרופה אמרתך מאד ועבדך אהבה |
141 Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus. | 141 צעיר אנכי ונבזה פקדיך לא שכחתי |
142 Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas. | 142 צדקתך צדק לעולם ותורתך אמת |
143 Tribulatio et angustia invenerunt me; praecepta tua delectatio mea est. | 143 צר ומצוק מצאוני מצותיך שעשעי |
144 Iustitia testimonia tua in aeternum; intellectum da mihi, et vivam. | 144 צדק עדותיך לעולם הבינני ואחיה |
145 COPH. Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine; iustificationes tuas servabo. | 145 קראתי בכל לב ענני יהוה חקיך אצרה |
146 Clamavi ad te, salvum me fac, ut custodiam testimonia tua. | 146 קראתיך הושיעני ואשמרה עדתיך |
147 Praeveni diluculo et clamavi, in verba tua supersperavi. | 147 קדמתי בנשף ואשועה לדבריך יחלתי |
148 Praevenerunt oculi mei vigilias, ut meditarer eloquia tua. | 148 קדמו עיני אשמרות לשיח באמרתך |
149 Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, secundum iudicium tuum vivifica me. | 149 קולי שמעה כחסדך יהוה כמשפטך חיני |
150 Appropinquaverunt persequentes me in malitia, a lege autem tua longe facti sunt. | 150 קרבו רדפי זמה מתורתך רחקו |
151 Prope es tu, Domine, et omnia praecepta tua veritas. | 151 קרוב אתה יהוה וכל מצותיך אמת |
152 Ab initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. | 152 קדם ידעתי מעדתיך כי לעולם יסדתם |
153 RES. Vide humiliationem meam et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. | 153 ראה עניי וחלצני כי תורתך לא שכחתי |
154 Iudica causam meam et redime me; propter eloquium tuum vivifica me. | 154 ריבה ריבי וגאלני לאמרתך חיני |
155 Longe a peccatoribus salus, quia iustificationes tuas non exquisierunt. | 155 רחוק מרשעים ישועה כי חקיך לא דרשו |
156 Misericordiae tuae multae, Domine; secundum iudicia tua vivifica me. | 156 רחמיך רבים יהוה כמשפטיך חיני |
157 Multi, qui persequuntur me et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi. | 157 רבים רדפי וצרי מעדותיך לא נטיתי |
158 Vidi praevaricantes, et taeduit me, quia eloquia tua non custodierunt. | 158 ראיתי בגדים ואתקוטטה אשר אמרתך לא שמרו |
159 Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me. | 159 ראה כי פקודיך אהבתי יהוה כחסדך חיני |
160 Principium verborum tuorum veritas, in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. | 160 ראש דברך אמת ולעולם כל משפט צדקך |
161 SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. | 161 שרים רדפוני חנם ומדבריך פחד לבי |
162 Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. | 162 שש אנכי על אמרתך כמוצא שלל רב |
163 Mendacium odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. | 163 שקר שנאתי ואתעבה תורתך אהבתי |
164 Septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae. | 164 שבע ביום הללתיך על משפטי צדקך |
165 Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. | 165 שלום רב לאהבי תורתך ואין למו מכשול |
166 Exspectabam salutare tuum, Domine, et praecepta tua feci. | 166 שברתי לישועתך יהוה ומצותיך עשיתי |
167 Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexi ea vehementer. | 167 שמרה נפשי עדתיך ואהבם מאד |
168 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo. | 168 שמרתי פקודיך ועדתיך כי כל דרכי נגדך |
169 TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; iuxta verbum tuum da mihi intellectum. | 169 תקרב רנתי לפניך יהוה כדברך הבינני |
170 Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum libera me. | 170 תבוא תחנתי לפניך כאמרתך הצילני |
171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. | 171 תבענה שפתי תהלה כי תלמדני חקיך |
172 Cantet lingua mea eloquium tuum, quia omnia praecepta tua iustitia. | 172 תען לשוני אמרתך כי כל מצותיך צדק |
173 Fiat manus tua, ut adiuvet me, quoniam mandata tua elegi. | 173 תהי ידך לעזרני כי פקודיך בחרתי |
174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua delectatio mea est. | 174 תאבתי לישועתך יהוה ותורתך שעשעי |
175 Vivet anima mea et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. | 175 תחי נפשי ותהללך ומשפטך יעזרני |
176 Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum tuum, quia praecepta tua non sum oblitus. | 176 תעיתי כשה אבד בקש עבדך כי מצותיך לא שכחתי |