Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Divrei Hayamim (דברי הימים) - 1 Cronache 11


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ויקבצו כל ישראל אל דויד חברונה לאמר הנה עצמך ובשרך אנחנו1 Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.
2 גם תמול גם שלשום גם בהיות שאול מלך אתה המוציא והמביא את ישראל ויאמר יהוה אלהיך לך אתה תרעה את עמי את ישראל ואתה תהיה נגיד על עמי ישראל2 Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.
3 ויבאו כל זקני ישראל אל המלך חברונה ויכרת להם דויד ברית בחברון לפני יהוה וימשחו את דויד למלך על ישראל כדבר יהוה ביד שמואל3 Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino : unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.
4 וילך דויד וכל ישראל ירושלם היא יבוס ושם היבוסי ישבי הארץ4 Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem : hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.
5 ויאמרו ישבי יבוס לדויד לא תבוא הנה וילכד דויד את מצדת ציון היא עיר דויד5 Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David,
6 ויאמר דויד כל מכה יבוסי בראשונה יהיה לראש ולשר ויעל בראשונה יואב בן צרויה ויהי לראש6 dixitque : Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.
7 וישב דויד במצד על כן קראו לו עיר דויד7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.
8 ויבן העיר מסביב מן המלוא ועד הסביב ויואב יחיה את שאר העיר8 Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit.
9 וילך דויד הלוך וגדול ויהוה צבאות עמו9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
10 ואלה ראשי הגבורים אשר לדויד המתחזקים עמו במלכותו עם כל ישראל להמליכו כדבר יהוה על ישראל10 Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël.
11 ואלה מספר הגברים אשר לדויד ישבעם בן חכמוני ראש השלושים הוא עורר את חניתו על שלש מאות חלל בפעם אחת11 Et iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta : iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
12 ואחריו אלעזר בן דודו האחוחי הוא בשלושה הגברים12 Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes.
13 הוא היה עם דויד בפס דמים והפלשתים נאספו שם למלחמה ותהי חלקת השדה מלאה שעורים והעם נסו מפני פלשתים13 Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium : et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
14 ויתיצבו בתוך החלקה ויצילוה ויכו את פלשתים ויושע יהוה תשועה גדולה14 Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum : cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
15 וירדו שלושה מן השלושים ראש על הצר אל דויד אל מערת עדלם ומחנה פלשתים חנה בעמק רפאים15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.
16 ודויד אז במצודה ונציב פלשתים אז בבית לחם16 Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
17 ויתאו דויד ויאמר מי ישקני מים מבור בית לחם אשר בשער17 Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta !
18 ויבקעו השלשה במחנה פלשתים וישאבו מים מבור בית לחם אשר בשער וישאו ויבאו אל דויד ולא אבה דויד לשתותם וינסך אתם ליהוה18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
19 ויאמר חלילה לי מאלהי מעשות זאת הדם האנשים האלה אשתה בנפשותם כי בנפשותם הביאום ולא אבה לשתותם אלה עשו שלשת הגבורים19 dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere : hæc fecerunt tres robustissimi.
20 ואבשי אחי יואב הוא היה ראש השלושה והוא עורר את חניתו על שלש מאות חלל ולא שם בשלושה20 Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
21 מן השלושה בשנים נכבד ויהי להם לשר ועד השלושה לא בא21 et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum : verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
22 בניה בן יהוידע בן איש חיל רב פעלים מן קבצאל הוא הכה את שני אריאל מואב והוא ירד והכה את הארי בתוך הבור ביום השלג22 Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel : ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
23 והוא הכה את האיש המצרי איש מדה חמש באמה וביד המצרי חנית כמנור ארגים וירד אליו בשבט ויגזל את החנית מיד המצרי ויהרגהו בחניתו23 Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium : descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.
24 אלה עשה בניהו בן יהוידע ולו שם בשלושה הגברים24 Hæc fecit Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus,
25 מן השלושים הנו נכבד הוא ואל השלושה לא בא וישימהו דויד על משמעתו25 inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat : posuit autem eum David ad auriculam suam.
26 וגבורי החילים עשה אל אחי יואב אלחנן בן דודו מבית לחם26 Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem,
27 שמות ההרורי חלץ הפלוני27 Sammoth Arorites, Helles Pharonites,
28 עירא בן עקש התקועי אביעזר הענתותי28 Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
29 סבכי החשתי עילי האחוחי29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,
30 מהרי הנטפתי חלד בן בענה הנטופתי30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
31 איתי בן ריבי מגבעת בני בנימן בניה הפרעתני31 Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites,
32 חורי מנחלי געש אביאל הערבתי32 Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.
33 עזמות הבחרומי אליחבא השעלבני33 Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites,
34 בני השם הגזוני יונתן בן שגה ההררי34 Ahiam filius Sachar Ararites,
35 אחיאם בן שכר ההררי אליפל בן אור35 Eliphal filius Ur,
36 חפר המכרתי אחיה הפלני36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,
37 חצרו הכרמלי נערי בן אזבי37 Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai,
38 יואל אחי נתן מבחר בן הגרי38 Joël frater Nathan, Mibahar filius Agarai,
39 צלק העמוני נחרי הברתי נשא כלי יואב בן צרויה39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,
40 עירא היתרי גרב היתרי40 Ira Jethræus, Gareb Jethræus,
41 אוריה החתי זבד בן אחלי41 Urias Hethæus, Zabad filius Oholi,
42 עדינא בן שיזא הראובני ראש לראובני ועליו שלושים42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta :
43 חנן בן מעכה ויושפט המתני43 Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites,
44 עזיא העשתרתי שמע ויעואל בני חותם הערערי44 Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites,
45 ידיעאל בן שמרי ויחא אחיו התיצי45 Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites,
46 אליאל המחוים ויריבי ויושויה בני אלנעם ויתמה המואבי46 Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnaëm, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.
47 אליאל ועובד ויעשיאל המצביה