Siracide 47
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | DIODATI |
---|---|
1 Post hunc surrexit Nathan propheta in diebus David. | |
2 Et quasi adeps separatus a sacrificio salutari, sic David a filiis Israel. | |
3 Cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit, sicut in agnis ovium. | |
4 In iuventute sua numquid non occidit gigantem et abstulit opprobrium de gente? | |
5 In agitando manu fundam deiecit exsultationem Goliath. | |
6 Nam invocavit Dominum altissimum, et dedit in dextera eius virtutem tollere hominem fortem in bello et exaltare cornu gentis suae. | |
7 Sic de decem milibus glorificaverunt eum et laudaverunt eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriae. | |
8 Contrivit enim inimicos undique et humiliavit Philisthim contrarios, usque in hodiernum diem contrivit cornu ipsorum. | |
9 In omni opere suo dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae; | |
10 de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum, qui fecit illum. | |
11 Et stare fecit cantores contra altare et in sono eorum dulces fecit modos. | |
12 Dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem anni, dum laudarent nomen sanctum Domini, et ante mane resonaret sanctuarium. | |
13 Dominus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornu eius et dedit illi testamentum regni et sedem gloriae in Israel. | |
14 Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum habitavit in securitate. | |
15 Salomon imperavit in diebus pacis; cui Deus requiem dedit in circuitu, ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctuarium in sempiternum.Quemadmodum eruditus es in iuventute tua | |
16 et impletus es quasi flumensapientia! Terram retexit anima tua, | |
17 et replesti eam in comparationibus aenigmatum. Ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua. | |
18 In cantilenis et proverbiis et comparationibus et interpretationibus te miratae sunt terrae. | |
19 In nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israel, | |
20 collegisti quasi orichalcum aurum et ut plumbum cumulasti argentum. | |
21 Sed reclinasti femora tua mulieribus, subiugatus es in corpore tuo. | |
22 Dedisti maculam in gloria tua et profanasti semen tuum, inducens iracundiam ad liberos tuos et ingemiscere faciens super stultitia tua, | |
23 ut fieret imperium bipartitum, et ex Ephraim inciperet imperium infidele. | |
24 Deus autem non derelinquet misericordiam suam et non corrumpet nec delebit verba sua neque perdet a stirpe nepotes electi sui et semen eius, qui diligit Dominum, non corrumpet. | |
25 Dedit autem reliquum Iacob et David de ipso stirpem. | |
26 Et finem habuit Salomon cum patribus suis | |
27 et dereliquit post se de semine suo gentis stultitiam | |
28 et imminutum prudentia, Roboam, qui avertit gentem consilio suo. | |
29 Et Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel et dedit viam peccandi Ephraim; et plurima redundaverunt peccata ipsorum valde, | |
30 ita ut expelleret illos a terra sua. | |
31 Et exquisierunt omnes nequitias, usque dum perveniret super illos vindicta. |