Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Bamidbàr (במדבר) - Numeri 3


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ואלה תולדת אהרן ומשה ביום דבר יהוה את משה בהר סיני1 Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
2 ואלה שמות בני אהרן הבכור נדב ואביהוא אלעזר ואיתמר2 Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu et Eleazar et Ithamar.
3 אלה שמות בני אהרן הכהנים המשחים אשר מלא ידם לכהן3 Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio fungerentur.
4 וימת נדב ואביהוא לפני יהוה בהקרבם אש זרה לפני יהוה במדבר סיני ובנים לא היו להם ויכהן אלעזר ואיתמר על פני אהרן אביהם4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
5 וידבר יהוה אל משה לאמר5 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
6 הקרב את מטה לוי והעמדת אתו לפני אהרן הכהן ושרתו אתו6 “ Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei
7 ושמרו את משמרתו ואת משמרת כל העדה לפני אהל מועד לעבד את עבדת המשכן7 et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio habitaculi,
8 ושמרו את כל כלי אהל מועד ואת משמרת בני ישראל לעבד את עבדת המשכן8 et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi.
9 ונתתה את הלוים לאהרן ולבניו נתונם נתונם המה לו מאת בני ישראל9 Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel;
10 ואת אהרן ואת בניו תפקד ושמרו את כהנתם והזר הקרב יומת10 Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur ”.
11 וידבר יהוה אל משה לאמר11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
12 ואני הנה לקחתי את הלוים מתוך בני ישראל תחת כל בכור פטר רחם מבני ישראל והיו לי הלוים12 “ Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei.
13 כי לי כל בכור ביום הכתי כל בכור בארץ מצרים הקדשתי לי כל בכור בישראל מאדם עד בהמה לי יהיו אני יהוה13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus ”.
14 וידבר יהוה אל משה במדבר סיני לאמר14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens:
15 פקד את בני לוי לבית אבתם למשפחתם כל זכר מבן חדש ומעלה תפקדם15 “ Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra ”.
16 ויפקד אתם משה על פי יהוה כאשר צוה16 Numeravit eos Moyses, ut praeceperat Dominus,
17 ויהיו אלה בני לוי בשמתם גרשון וקהת ומררי17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari.
18 ואלה שמות בני גרשון למשפחתם לבני ושמעי18 Haec sunt nomina filiorum Gerson secundum familias suas: Lobni et Semei;
19 ובני קהת למשפחתם עמרם ויצהר חברון ועזיאל19 filii Caath secundum familias suas: Amram et Isaar, Hebron et Oziel;
20 ובני מררי למשפחתם מחלי ומושי אלה הם משפחת הלוי לבית אבתם20 filii Merari secundum familias suas: Moholi et Musi. Hae sunt familiae Levi per domos patrum suorum.
21 לגרשון משפחת הלבני ומשפחת השמעי אלה הם משפחת הגרשני21 De Gerson fuere familiae duae Lobnitica et Semeitica,
22 פקדיהם במספר כל זכר מבן חדש ומעלה פקדיהם שבעת אלפים וחמש מאות22 quarum numeratus est omnis populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingenti.
23 משפחת הגרשני אחרי המשכן יחנו ימה23 Hi post habitaculum metabantur ad occidentem
24 ונשיא בית אב לגרשני אליסף בן לאל24 sub principe Eliasaph filio Lael;
25 ומשמרת בני גרשון באהל מועד המשכן והאהל מכסהו ומסך פתח אהל מועד25 et habebant excubias in tabernaculo conventus, ipsum habitaculum et tabernaculum, operimentum eius, velum, quod trahitur ante fores tabernaculi conventus,
26 וקלעי החצר ואת מסך פתח החצר אשר על המשכן ועל המזבח סביב ואת מיתריו לכל עבדתו26 et cortinas atrii, velum quoque, quod appenditur in introitu atrii, quod est circa habitaculum et circa altare, et funes ad omne opus eius.
27 ולקהת משפחת העמרמי ומשפחת היצהרי ומשפחת החברני ומשפחת העזיאלי אלה הם משפחת הקהתי27 Caath habet familias: Amramitas et Isaaritas et Hebronitas et Ozielitas; hae sunt familiae Caathitarum.
28 במספר כל זכר מבן חדש ומעלה שמנת אלפים ושש מאות שמרי משמרת הקדש28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebant excubias sanctuarii.
29 משפחת בני קהת יחנו על ירך המשכן תימנה29 Familiae filiorum Caath castrametabantur ad latus habitaculi ad meridianam plagam,
30 ונשיא בית אב למשפחת הקהתי אליצפן בן עזיאל30 princepsque eorum erat Elisaphan filius Oziel.
31 ומשמרתם הארן והשלחן והמנרה והמזבחת וכלי הקדש אשר ישרתו בהם והמסך וכל עבדתו31 Et custodiebant arcam mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem.
32 ונשיא נשיאי הלוי אלעזר בן אהרן הכהן פקדת שמרי משמרת הקדש32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erat super excubitores custodiae sanctuarii.
33 למררי משפחת המחלי ומשפחת המושי אלה הם משפחת מררי33 At vero de Merari erant familiae Moholitae et Musitae.
34 ופקדיהם במספר כל זכר מבן חדש ומעלה ששת אלפים ומאתים34 Omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti;
35 ונשיא בית אב למשפחת מררי צוריאל בן אביחיל על ירך המשכן יחנו צפנה35 princeps familiarum Merari Suriel filius Abihail. In plaga septentrionali ad latus habitaculi castrametabantur;
36 ופקדת משמרת בני מררי קרשי המשכן ובריחיו ועמדיו ואדניו וכל כליו וכל עבדתו36 erant sub custodia eorum tabulae habitaculi et vectes et columnae ac bases earum et cuncta vasa eius et omnia, quae ad cultum huiuscemodi pertinent,
37 ועמדי החצר סביב ואדניהם ויתדתם ומיתריהם37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus.
38 והחנים לפני המשכן קדמה לפני אהל מועד מזרחה משה ואהרן ובניו שמרים משמרת המקדש למשמרת בני ישראל והזר הקרב יומת38 Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur.
39 כל פקודי הלוים אשר פקד משה ואהרן על פי יהוה למשפחתם כל זכר מבן חדש ומעלה שנים ועשרים אלף39 Omnes Levitae, quos numeravit Moyses iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo milia.
40 ויאמר יהוה אל משה פקד כל בכר זכר לבני ישראל מבן חדש ומעלה ושא את מספר שמתם40 Et ait Dominus ad Moysen: “ Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum;
41 ולקחת את הלוים לי אני יהוה תחת כל בכר בבני ישראל ואת בהמת הלוים תחת כל בכור בבהמת בני ישראל41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ­ ego sum Dominus ­ et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel ”.
42 ויפקד משה כאשר צוה יהוה אתו את כל בכר בבני ישראל42 Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes primogenitos filiorum Israel,
43 ויהי כל בכור זכר במספר שמות מבן חדש ומעלה לפקדיהם שנים ועשרים אלף שלשה ושבעים ומאתים43 et fuerunt omnes masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres.
44 וידבר יהוה אל משה לאמר44 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
45 קח את הלוים תחת כל בכור בבני ישראל ואת בהמת הלוים תחת בהמתם והיו לי הלוים אני יהוה45 “ Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus.
46 ואת פדויי השלשה והשבעים והמאתים העדפים על הלוים מבכור בני ישראל46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,
47 ולקחת חמשת חמשת שקלים לגלגלת בשקל הקדש תקח עשרים גרה השקל47 accipies quinque siclos per singula capita, ad mensuram sanctuarii. Siclus habet viginti obolos.
48 ונתתה הכסף לאהרן ולבניו פדויי העדפים בהם48 Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum, qui supra sunt ”.
49 ויקח משה את כסף הפדיום מאת העדפים על פדויי הלוים49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum eorum, qui redempti erant a Levitis;
50 מאת בכור בני ישראל לקח את הכסף חמשה וששים ושלש מאות ואלף בשקל הקדש50 a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii.
51 ויתן משה את כסף הפדים לאהרן ולבניו על פי יהוה כאשר צוה יהוה את משה51 Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus.