Salmi תהילים (Tehillim) 132
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
| MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
|---|---|
| 1 שיר המעלות זכור יהוה לדוד את כל ענותו | 1 Canticum ascensionum. Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis eius, |
| 2 אשר נשבע ליהוה נדר לאביר יעקב | 2 quia iuravit Domino, votum vovit Potenti Iacob: |
| 3 אם אבא באהל ביתי אם אעלה על ערש יצועי | 3 “ Non introibo in tabernaculum domus meae, non ascendam in lectum strati mei, |
| 4 אם אתן שנת לעיני לעפעפי תנומה | 4 non dabo somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem, |
| 5 עד אמצא מקום ליהוה משכנות לאביר יעקב | 5 donec inveniam locum Domino, tabernaculum Potenti Iacob ”. |
| 6 הנה שמענוה באפרתה מצאנוה בשדי יער | 6 Ecce audivimus eam esse in Ephratha, invenimus eam in campis Iaar. |
| 7 נבואה למשכנותיו נשתחוה להדם רגליו | 7 Ingrediamur in tabernaculum eius, adoremus ad scabellum pedum eius. - |
| 8 קומה יהוה למנוחתך אתה וארון עזך | 8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae. |
| 9 כהניך ילבשו צדק וחסידיך ירננו | 9 Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent. |
| 10 בעבור דוד עבדך אל תשב פני משיחך | 10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui. |
| 11 נשבע יהוה לדוד אמת לא ישוב ממנה מפרי בטנך אשית לכסא לך | 11 Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. |
| 12 אם ישמרו בניך בריתי ועדתי זו אלמדם גם בניהם עדי עד ישבו לכסא לך | 12 Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea, quae docebo eos, filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam ”. |
| 13 כי בחר יהוה בציון אוה למושב לו | 13 Quoniam elegit Dominus Sion, desideravit eam in habitationem sibi: |
| 14 זאת מנוחתי עדי עד פה אשב כי אותיה | 14 “ Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam. |
| 15 צידה ברך אברך אביוניה אשביע לחם | 15 Cibaria eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus. |
| 16 וכהניה אלביש ישע וחסידיה רנן ירננו | 16 Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt. |
| 17 שם אצמיח קרן לדוד ערכתי נר למשיחי | 17 Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo. |
| 18 אויביו אלביש בשת ועליו יציץ נזרו | 18 Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem efflorebit diadema eius ”. |