Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Lettera ai Galati - האיגרת אל הגלטים 6


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ויצא משם ויבא אל ארצו וילכו אחריו תלמידיו1 Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :
2 וביום השבת החל ללמד בבית הכנסת וישמעו רבים וישתוממו לאמר מאין לזה כאלה ומה היא החכמה הנתונה לו עד אשר נעשו גבורות כאלה על ידיו2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?
3 הלא זה הוא החרש בן מרים ואחי יעקב ויוסי ויהודה ושמעון והלא אחיותיו אתנו פה ויהי להם למכשול3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.
4 ויאמר אליהם ישוע אין הנביא נקלה כי אם בארצו ובין קרוביו ובביתו4 Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
5 ולא יכל לעשות שם פלא רק על חלשים מעטים שם את ידיו וירפאם5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :
6 ויתמה על חסרון אמונתם ויסב בכפרים סבוב ולמד6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
7 ויקרא אל שנים העשר ויחל לשלח אותם שנים שנים ויתן להם שלטן על רוחות הטמאה7 Et vocavit duodecim : et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
8 ויצו אותם אשר לא ישאו מאומה לדרך זולתי מקל לבדו לא תרמיל ולא לחם ולא נחשת בחגורה8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona æs,
9 רק להיות נעולי סנדל ושתי כתנות לא ילבשו9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
10 ויאמר אליהם במקום אשר תבאו בית איש שבו בו עד כי תצאו משם10 Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :
11 וכל אשר לא יקבלו אתכם ולא ישמעו אליכם צאו משם ונערו את עפר כפות רגליכם לעדות להם אמן אני אמר לכם לסדם ולעמרה יקל ביום הדין מן העיר ההיא11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
12 ויצאו ויקראו לשוב בתשובה12 Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent :
13 ויגרשו שדים רבים ויסוכו בשמן חלשים רבים וירפאום13 et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.
14 וישמע עליו המלך הורדוס כי נודע שמו ויאמר יוחנן הטובל קם מן המתים ועל כן פעלות בו הגבורות14 Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.
15 ואחרים אמרו כי הוא אליהו ואחרים אמרו כי נביא הוא או כאחד הנביאים15 Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
16 וישמע הורדוס ויאמר יוחנן אשר אנכי נשאתי את ראשו מעליו הוא קם מן המתים16 Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
17 כי הוא הורודס שלח לתפש את יוחנן ויאסרהו בבית הסהר בגלל הורודיה אשת פילפוס אחיו כי אתה לקח לו לאשה17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
18 יען אשר אמר יוחנן אל הורדוס אשת אחיך איננה מתרת לך18 Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
19 ותשטם אותו הורודיה ותבקש המיתו ולא יכלה19 Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.
20 כי הורדוס ירא את יוחנן בדעתו כי הוא איש צדיק וקדוש ויגן בעדו והרבה עשה בשמעו אליו ויאהב לשמע אתו20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
21 ויבא היום המכשר כי הורדוס ביום הלדת אתו עשה משתה לגדוליו ולשרי האלפים ולראשי הגליל21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ :
22 ותבא בת הורודיה ותרקד ותיטב בעיני הורדוס ובעיני המסבים עמו ויאמר המלך אל הנערה שאלי ממני את אשר תחפצי ואתן לך22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi :
23 וישבע לה לאמר כל אשר תשאלי ממני אתן לך עד חצי מלכותי23 et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
24 ותצא ותאמר לאמה מה אשאל ותאמר את ראש יוחנן המטביל24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.
25 ותמהר מאד לבוא אל המלך ותשאל לאמר רצוני אשר תתן לי עתה בקערה את ראש יוחנן המטביל25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.
26 ויתעצב המלך מאד אך בעבור השבועה והמסבים עמו לא רצה להשיב פניה26 Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :
27 ומיד שלח המלך אחד הטבחים ויצוהו להביא את ראשו27 sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,
28 וילך ויכרת את ראשו בבית הסהר ויביאהו בקערה ויתנהו לנערה והנערה נתנה אתו אל אמה28 et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.
29 וישמעו תלמידיו ויבאו וישאו את גויתו וישימוה בקבר29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.
30 ויקהלו השליחים אל ישוע ויגידו לו את כל אשר עשו ואת אשר למדו30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.
31 ויאמר אליהם באו אתם לבדד אל מקום חרבה ונוחו מעט כי רבים היו הבאים והיצאים עד לאין עת להם לאכול31 Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.
32 וילכו משם באניה אל מקום חרבה לבדד32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
33 וההמון ראה אותם יצאים ויכירהו רבים וירוצו שמה ברגליהם מכל הערים ויעברו אותם ויאספו אליו33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.
34 ויצא וירא המון עם רב ויהמו מעיו עליהם כי היו כצאן אשר אין להם רעה ויחל ללמד אותם דברים הרבה34 Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
35 ויהי כאשר רפה היום לערוב ויגשו אליו תלמידיו לאמר הנה המקום חרב והיום רד מאד35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit :
36 שלח אותם וילכו אל החצרים והכפרים מסביב לקנות להם לחם כי אין להם מה לאכל36 dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
37 ויען ויאמר אליהם תנו אתם להם לאכלה ויאמרו אליו הנלך לקנות לחם במאתים דינר ונתן להם לאכלה37 Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
38 ויאמר אליהם כמה ככרות לחם יש לכם לכו וראו וידעו ויאמרו חמש ושני דגים38 Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.
39 ויצו אותם לשבת כלם חברה חברה לבדה על ירק הדשא39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.
40 וישבו להם שורות שורות למאות ולחמשים40 Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.
41 ויקח את חמשת ככרות הלחם ואת שני הדגים וישא עיניו השמימה ויברך ויפרס את הלחם ויתן לתלמידיו לשום לפניהם ואת שני הדגים חלק לכלם41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.
42 ויאכלו כלם וישבעו42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
43 וישאו מן הפתותים מלוא סלים שנים עשר וגם מן הדגים43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
44 והאכלים מן הלחם היו כחמשת אלפי איש44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
45 ואחרי כן האיץ בתלמידיו לרדת באניה ולעבור לפניו אל עבר הים אל בית צידה עד שלחו את העם45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
46 ויהי אחר שלחו אתם ויעל ההרה להתפלל46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
47 ויהי ערב והאניה באה בתוך הים והוא לבדו ביבשה47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.
48 וירא אותם מתעמלים בשוטם כי הרוח לנגדם ויהי כעת האשמרת הרביעית ויבא אליהם מתהלך על פני הים ויואל לעבור לפניהם48 Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.
49 והם בראתם אתו מתהלך על פני הים חשבו כי מראה רוח הוא ויצעקו49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
50 כי כלם ראוהו ויבהלו אז דבר אתם ויאמר אליהם חזקו כי אני הוא אל תיראו50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.
51 וירד אליהם אל האניה והרוח שככה וישתוממו עוד יותר בלבבם ויתמהו51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :
52 כי לא השכילו בדבר ככרות הלחם מפני טמטום לבבם52 non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.
53 ויעברו את הים ויבאו ארצה גניסר ויקרבו אל היבשה53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
54 ויהי כצאתם מן האניה אז הכירהו54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :
55 וירוצו בכל סביבותיהם ויחלו לשאת את החולים במשכבות אל כל מקום אשר שמעו כי שם הוא55 et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
56 ובכל מקום אשר יבא אל הכפרים או הערים ואל השדות שם שמו את החולים בחוצות ויתחננו לו כי יגעו רק בציצת בגדו והיה כל אשר נגעו ונושעו56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.