Proverbi 21
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. | 1 פלגי מים לב מלך ביד יהוה על כל אשר יחפץ יטנו |
2 Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus. | 2 כל דרך איש ישר בעיניו ותכן לבות יהוה |
3 Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam victimae. | 3 עשה צדקה ומשפט נבחר ליהוה מזבח |
4 Exaltatio oculorum et dilatatio cordis, lucerna impiorum: peccatum. | 4 רום עינים ורחב לב נר רשעים חטאת |
5 Cogitationes sollertis semper in abundantiam; omnis autem festinus semper in egestate est. | 5 מחשבות חרוץ אך למותר וכל אץ אך למחסור |
6 Qui congregat thesauros lingua mendacii, vento impingetur ad laqueos mortis. | 6 פעל אוצרות בלשון שקר הבל נדף מבקשי מות |
7 Violentia impiorum detrahet eos, quia noluerunt facere iudicium. | 7 שד רשעים יגורם כי מאנו לעשות משפט |
8 Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus eius. | 8 הפכפך דרך איש וזר וזך ישר פעלו |
9 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. | 9 טוב לשבת על פנת גג מאשת מדונים ובית חבר |
10 Anima impii desiderat malum; non miserebitur proximo suo. | 10 נפש רשע אותה רע לא יחן בעיניו רעהו |
11 Multato derisore sapientior erit parvulus; et, si instruatur sapiens, sumet scientiam. | 11 בענש לץ יחכם פתי ובהשכיל לחכם יקח דעת |
12 Excogitat Iustus de domo impii, ut praecipitet impios in malum. | 12 משכיל צדיק לבית רשע מסלף רשעים לרע |
13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. | 13 אטם אזנו מזעקת דל גם הוא יקרא ולא יענה |
14 Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. | 14 מתן בסתר יכפה אף ושחד בחק חמה עזה |
15 Gaudium iusto est facere iudicium, et ruina operantibus iniquitatem. | 15 שמחה לצדיק עשות משפט ומחתה לפעלי און |
16 Vir, qui erraverit a via prudentiae, in coetu umbrarum commorabitur. | 16 אדם תועה מדרך השכל בקהל רפאים ינוח |
17 Qui diligit convivia, in egestate erit; qui amat vinum et pinguia, non ditabitur. | 17 איש מחסור אהב שמחה אהב יין ושמן לא יעשיר |
18 Redemptio pro iusto impius, et pro rectis iniquus. | 18 כפר לצדיק רשע ותחת ישרים בוגד |
19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. | 19 טוב שבת בארץ מדבר מאשת מדונים וכעס |
20 Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo sapientis, et imprudens homo dissipabit illum. | 20 אוצר נחמד ושמן בנוה חכם וכסיל אדם יבלענו |
21 Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam et iustitiam et gloriam. | 21 רדף צדקה וחסד ימצא חיים צדקה וכבוד |
22 Civitatem fortium ascendit sapiens et destruit robur fiduciae eius. | 22 עיר גברים עלה חכם וירד עז מבטחה |
23 Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. | 23 שמר פיו ולשונו שמר מצרות נפשו |
24 Superbus et arrogans vocatur derisor, qui operatur in ira superbiae. | 24 זד יהיר לץ שמו עושה בעברת זדון |
25 Desideria occidunt pigrum; noluerunt enim quidquam manus eius operari: | 25 תאות עצל תמיתנו כי מאנו ידיו לעשות |
26 tota die concupiscit et desiderat; qui autem iustus est, tribuet et non parcit. | 26 כל היום התאוה תאוה וצדיק יתן ולא יחשך |
27 Hostiae impiorum abominabiles, eo magis quia offeruntur ex scelere. | 27 זבח רשעים תועבה אף כי בזמה יביאנו |
28 Testis mendax peribit; vir oboediens loquetur in victoriam. | 28 עד כזבים יאבד ואיש שומע לנצח ידבר |
29 Vir impius obfirmat vultum suum; qui autem rectus est, corrigit viam suam. | 29 העז איש רשע בפניו וישר הוא יכין דרכיו |
30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. | 30 אין חכמה ואין תבונה ואין עצה לנגד יהוה |
31 Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit. | 31 סוס מוכן ליום מלחמה וליהוה התשועה |