Giobbe (ايوب) 7
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
SMITH VAN DYKE | VULGATA |
---|---|
1 أليس جهاد للانسان على الارض وكايام الاجير ايامه. | 1 Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. |
2 كما يتشوّق العبد الى الظل وكما يترجّى الاجير اجرته | 2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, |
3 هكذا تعين لي اشهر سوء وليالي شقاء قسمت لي. | 3 sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. |
4 اذا اضطجعت اقول متى اقوم. الليل يطول واشبع قلقا حتى الصبح. | 4 Si dormiero, dicam : Quando consurgam ? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. |
5 لبس لحمي الدود مع مدر التراب. جلدي كرش وساخ. | 5 Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est. |
6 ايامي اسرع من الوشيعة وتنتهي بغير رجاء | 6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. |
7 اذكر ان حياتي انما هي ريح وعيني لا تعود ترى خيرا. | 7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona. |
8 لا تراني عين ناظري. عيناك عليّ ولست انا. | 8 Nec aspiciet me visus hominis ; oculi tui in me, et non subsistam. |
9 السحاب يضمحل ويزول. هكذا الذي ينزل الى الهاوية لا يصعد. | 9 Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. |
10 لا يرجع بعد الى بيته ولا يعرفه مكانه بعد. | 10 Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus. |
11 انا ايضا لا امنع فمي. اتكلم بضيق روحي. اشكو بمرارة نفسي. | 11 Quapropter et ego non parcam ori meo : loquar in tribulatione spiritus mei ; confabulabor cum amaritudine animæ meæ. |
12 أبحر انا ام تنين حتى جعلت عليّ حارسا. | 12 Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere ? |
13 ان قلت فراشي يعزيني مضجعي ينزع كربتي | 13 Si dixero : Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo : |
14 تريعني بالاحلام وترهبني برؤى | 14 terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. |
15 فاختارت نفسي الخنق الموت على عظامي هذه. | 15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. |
16 قد ذبت. لا الى الابد احيا. كف عني لان ايامي نفخة. | 16 Desperavi : nequaquam ultra jam vivam : parce mihi, nihil enim sunt dies mei. |
17 ما هو الانسان حتى تعتبره وحتى تضع عليه قلبك | 17 Quid est homo, quia magnificas eum ? aut quid apponis erga eum cor tuum ? |
18 وتتعهّده كل صباح وكل لحظة تمتحنه. | 18 Visitas eum diluculo, et subito probas illum. |
19 حتى متى لا تلتفت عني ولا ترخيني ريثما ابلع ريقي. | 19 Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam ? |
20 أأخطأت. ماذا افعل لك يا رقيب الناس. لماذا جعلتني عاثورا لنفسك حتى اكون على نفسي حملا. | 20 Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ? |
21 ولماذا لا تغفر ذنبي ولا تزيل اثمي لاني الآن اضطجع في التراب. تطلبني فلا اكون | 21 Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam ? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam. |