Proverbi 1
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Parabolae Salomonis filii David regis Israel | 1 משלי שלמה בן דוד מלך ישראל |
2 ad sciendam sapientiam et disciplinam, ad intellegenda verba prudentiae; | 2 לדעת חכמה ומוסר להבין אמרי בינה |
3 ad suscipiendam eruditionem doctrinae, iustitiam et iudicium et aequitatem, | 3 לקחת מוסר השכל צדק ומשפט ומישרים |
4 ut detur parvulis astutia, adulescenti scientia et recogitatio. | 4 לתת לפתאים ערמה לנער דעת ומזמה |
5 Audiat sapiens et addet doctrinam, et intellegens dispositiones possidebit: | 5 ישמע חכם ויוסף לקח ונבון תחבלות יקנה |
6 animadvertet parabolam et allegoriam, verba sapientium et aenigmata eorum. | 6 להבין משל ומליצה דברי חכמים וחידתם |
7 Timor Domini principium scientiae. Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. | 7 יראת יהוה ראשית דעת חכמה ומוסר אוילים בזו |
8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne reicias legem matris tuae, | 8 שמע בני מוסר אביך ואל תטש תורת אמך |
9 quia diadema gratiae sunt capiti tuo, et torques collo tuo. | 9 כי לוית חן הם לראשך וענקים לגרגרתיך |
10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. | 10 בני אם יפתוך חטאים אל תבא |
11 Si dixerint: “ Veni nobiscum, insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem frustra; | 11 אם יאמרו לכה אתנו נארבה לדם נצפנה לנקי חנם |
12 deglutiamus eos sicut infernus viventes et integros quasi descendentes in lacum: | 12 נבלעם כשאול חיים ותמימים כיורדי בור |
13 omnem pretiosam substantiam reperiemus, implebimus domos nostras spoliis; | 13 כל הון יקר נמצא נמלא בתינו שלל |
14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum ”; | 14 גורלך תפיל בתוכנו כיס אחד יהיה לכלנו |
15 fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum. | 15 בני אל תלך בדרך אתם מנע רגלך מנתיבתם |
16 Pedes enim illorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem. | 16 כי רגליהם לרע ירוצו וימהרו לשפך דם |
17 Frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum. | 17 כי חנם מזרה הרשת בעיני כל בעל כנף |
18 Ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas. | 18 והם לדמם יארבו יצפנו לנפשתם |
19 Sic semitae omnis ad rapinam intenti: animam ipsius possidentis rapiunt. | 19 כן ארחות כל בצע בצע את נפש בעליו יקח |
20 Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam, | 20 חכמות בחוץ תרנה ברחבות תתן קולה |
21 in capite viarum frequentium clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua: | 21 בראש המיות תקרא בפתחי שערים בעיר אמריה תאמר |
22 “ Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et derisores sibi derisionem cupient, et imprudentes odibunt scientiam? | 22 עד מתי פתים תאהבו פתי ולצים לצון חמדו להם וכסילים ישנאו דעת |
23 Convertimini ad correptionem meam; en proferam vobis spiritum meum et ostendam vobis verba mea. | 23 תשובו לתוכחתי הנה אביעה לכם רוחי אודיעה דברי אתכם |
24 Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; | 24 יען קראתי ותמאנו נטיתי ידי ואין מקשיב |
25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis. | 25 ותפרעו כל עצתי ותוכחתי לא אביתם |
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum terror vobis advenerit, | 26 גם אני באידכם אשחק אלעג בבא פחדכם |
27 cum irruerit ut procella terror, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia ”. | 27 בבא כשאוה פחדכם ואידכם כסופה יאתה בבא עליכם צרה וצוקה |
28 Tunc invocabunt me, et non exaudiam, instanter quaerent me et non invenient me, | 28 אז יקראנני ולא אענה ישחרנני ולא ימצאנני |
29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non elegerint | 29 תחת כי שנאו דעת ויראת יהוה לא בחרו |
30 nec acquieverint consilio meo et despexerint universam correptionem meam. | 30 לא אבו לעצתי נאצו כל תוכחתי |
31 Comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur. | 31 ויאכלו מפרי דרכם וממעצתיהם ישבעו |
32 Aversio parvulorum interficiet eos, et securitas stultorum perdet illos. | 32 כי משובת פתים תהרגם ושלות כסילים תאבדם |
33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet et tranquillus erit timore malorum sublato. | 33 ושמע לי ישכן בטח ושאנן מפחד רעה |