1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum. | 1 Chiram, re di Tiro, inviò dei messaggeri a Davide con legname di cedro, muratori e falegnami per costruirgli una casa. |
2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel.
| 2 Allora Davide riconobbe che il Signore l'aveva stabilito re su Israele, perché il suo regno, a causa del suo popolo d'Israele, era grandemente esaltato. |
3 Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias; | 3 Davide si prese altre mogli in Gerusalemme e generò figli e figlie. |
4 et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon, | 4 Questi sono i nomi dei figli che ebbe Davide in Gerusalemme: Sammua, Sobab, Natan, Salomone, |
5 Iebahar et Elisua et Eliphalet, | 5 Ibcar, Elisua, Elipelet, |
6 Noga quoque et Napheg et Iaphia, | 6 Noga, Nefeg, Iafia, |
7 Elisama et Beeliada et Eliphalet.
| 7 Elisamà, Beeliada ed Elifèlet. |
8 Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis. | 8 Quando i Filistei appresero che Davide era stato unto re su tutto Israele, salirono tutti per ricercarlo. Saputolo, Davide uscì loro incontro. |
9 Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim. | 9 I Filistei, appena giunti, si sparpagliarono per la vallata di Rèfaim. |
10 Consuluitque David Deum dicens: “ Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? ”. Et dixit ei Dominus: “ Ascende, et tradam eos in manu tua ”. | 10 Davide consultò Dio così: "Se io marcerò contro i Filistei, tu li consegnerai in mio potere?". Il Signore gli rispose: "Marcia, e io li consegnerò in tuo potere". |
11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: “ Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae ”. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum). | 11 Quelli salirono a Baal-Perazìm e quivi Davide li sconfisse. Questi allora disse: "Dio ha aperto per mio mezzo una breccia tra i miei nemici, come una breccia prodotta dall'acqua". Perciò mise a questo luogo il nome di Baal-Perazìm. |
12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.
| 12 I Filistei abbandonarono ivi i loro idoli e Davide ordinò che venissero bruciati nel fuoco. |
13 Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle; | 13 Ancora una volta i Filistei ricominciarono a sparpagliarsi per la vallata. |
14 consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: “ Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium; | 14 Di nuovo Davide consultò Dio che gli rispose: "Non salire dietro di loro, aggirali a distanza per raggiungerli dalla parte di Becaim. |
15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim ”. | 15 Quando sentirai un rumore di passi fra le cime degli alberi, allora uscirai a combattere, perché Dio uscirà davanti a te per sconfiggere il campo dei Filistei". |
16 Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer. | 16 Davide fece come Dio gli aveva ordinato e sconfisse l'esercito dei Filistei da Gabaon fino a Ghezer. |
17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.
| 17 La fama di Davide si diffuse in tutti i paesi, mentre il Signore lo rendeva temibile fra tutte le nazioni. |