Scrutatio

Domenica, 5 maggio 2024 - Beato Nunzio Sulprizio ( Letture di oggi)

Primo libro delle Cronache 14


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque, ut aedificarent ei domum.1 וישלח חירם מלך צר מלאכים אל דויד ועצי ארזים וחרשי קיר וחרשי עצים לבנות לו בית
2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israel et sublevatum esset regnum suum propter populum eius Israel.
2 וידע דויד כי הכינו יהוה למלך על ישראל כי נשאת למעלה מלכותו בעבור עמו ישראל
3 Accepit quoque David alias uxores in Ierusalem genuitque filios et filias;3 ויקח דויד עוד נשים בירושלם ויולד דויד עוד בנים ובנות
4 et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Ierusalem: Samua et Sobab, Nathan et Salomon,4 ואלה שמות הילודים אשר היו לו בירושלם שמוע ושובב נתן ושלמה
5 Iebahar et Elisua et Eliphalet,5 ויבחר ואלישוע ואלפלט
6 Noga quoque et Napheg et Iaphia,6 ונגה ונפג ויפיע
7 Elisama et Beeliada et Eliphalet.
7 ואלישמע ובעלידע ואליפלט
8 Audientes autem Philisthim quod unctus esset David in regem super universum Israel, ascenderunt omnes, ut quaererent eum; quod cum audisset David, egressus est obviam eis.8 וישמעו פלשתים כי נמשח דויד למלך על כל ישראל ויעלו כל פלשתים לבקש את דויד וישמע דויד ויצא לפניהם
9 Porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim.9 ופלשתים באו ויפשטו בעמק רפאים
10 Consuluitque David Deum dicens: “ Si ascendam contra Philisthaeos, et si trades eos in manu mea? ”. Et dixit ei Dominus: “ Ascende, et tradam eos in manu tua ”.10 וישאל דויד באלהים לאמר האעלה על פלשתיים ונתתם בידי ויאמר לו יהוה עלה ונתתים בידך
11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: “ Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae ”. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum).11 ויעלו בבעל פרצים ויכם שם דויד ויאמר דויד פרץ האלהים את אויבי בידי כפרץ מים על כן קראו שם המקום ההוא בעל פרצים
12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David iussit exuri.
12 ויעזבו שם את אלהיהם ויאמר דויד וישרפו באש
13 Alia etiam vice Philisthim irruerunt et diffusi sunt in valle;13 ויסיפו עוד פלשתים ויפשטו בעמק
14 consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: “ Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium;14 וישאל עוד דויד באלהים ויאמר לו האלהים לא תעלה אחריהם הסב מעליהם ובאת להם ממול הבכאים
15 cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim ”.15 ויהי כשמעך את קול הצעדה בראשי הבכאים אז תצא במלחמה כי יצא האלהים לפניך להכות את מחנה פלשתים
16 Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer.16 ויעש דויד כאשר צוהו האלהים ויכו את מחנה פלשתים מגבעון ועד גזרה
17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes.
17 ויצא שם דויד בכל הארצות ויהוה נתן את פחדו על כל הגוים