Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Bamidbàr (במדבר) - Numeri 10


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וידבר יהוה אל משה לאמר1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 עשה לך שתי חצוצרת כסף מקשה תעשה אתם והיו לך למקרא העדה ולמסע את המחנות2 “ Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra.
3 ותקעו בהן ונועדו אליך כל העדה אל פתח אהל מועד3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus.
4 ואם באחת יתקעו ונועדו אליך הנשיאים ראשי אלפי ישראל4 Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel;
5 ותקעתם תרועה ונסעו המחנות החנים קדמה5 si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam;
6 ותקעתם תרועה שנית ונסעו המחנות החנים תימנה תרועה יתקעו למסעיהם6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
7 ובהקהיל את הקהל תתקעו ולא תריעו7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt.
8 ובני אהרן הכהנים יתקעו בחצצרות והיו לכם לחקת עולם לדרתיכם8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris.
9 וכי תבאו מלחמה בארצכם על הצר הצרר אתכם והרעתם בחצצרות ונזכרתם לפני יהוה אלהיכם ונושעתם מאיביכם9 Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
10 וביום שמחתכם ובמועדיכם ובראשי חדשיכם ותקעתם בחצצרת על עלתיכם ועל זבחי שלמיכם והיו לכם לזכרון לפני אלהיכם אני יהוה אלהיכם10 Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester ”.
11 ויהי בשנה השנית בחדש השני בעשרים בחדש נעלה הענן מעל משכן העדת11 Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata est nubes de habitaculo testimonii;
12 ויסעו בני ישראל למסעיהם ממדבר סיני וישכן הענן במדבר פארן12 profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
13 ויסעו בראשנה על פי יהוה ביד משה13 Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi.
14 ויסע דגל מחנה בני יהודה בראשנה לצבאתם ועל צבאו נחשון בן עמינדב14 Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudae per turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab;
15 ועל צבא מטה בני יששכר נתנאל בן צוער15 et super turmam tribus filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar;
16 ועל צבא מטה בני זבולן אליאב בן חלון16 et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
17 והורד המשכן ונסעו בני גרשון ובני מררי נשאי המשכן17 Depositumque est habitaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
18 ונסע דגל מחנה ראובן לצבאתם ועל צבאו אליצור בן שדיאור18 Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur.
19 ועל צבא מטה בני שמעון שלמיאל בן צורי שדי19 Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
20 ועל צבא מטה בני גד אליסף בן דעואל20 Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel.
21 ונסעו הקהתים נשאי המקדש והקימו את המשכן עד באם21 Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent.
22 ונסע דגל מחנה בני אפרים לצבאתם ועל צבאו אלישמע בן עמיהוד22 Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
23 ועל צבא מטה בני מנשה גמליאל בן פדהצור23 Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;
24 ועל צבא מטה בני בנימן אבידן בן גדעוני24 et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
25 ונסע דגל מחנה בני דן מאסף לכל המחנת לצבאתם ועל צבאו אחיעזר בן עמישדי25 Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
26 ועל צבא מטה בני אשר פגעיאל בן עכרן26 Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran;
27 ועל צבא מטה בני נפתלי אחירע בן עינן27 et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
28 אלה מסעי בני ישראל לצבאתם ויסעו28 Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur.
29 ויאמר משה לחבב בן רעואל המדיני חתן משה נסעים אנחנו אל המקום אשר אמר יהוה אתו אתן לכם לכה אתנו והטבנו לך כי יהוה דבר טוב על ישראל29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: “ Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli ”.
30 ויאמר אליו לא אלך כי אם אל ארצי ואל מולדתי אלך30 Cui ille respondit: “ Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum ”.
31 ויאמר אל נא תעזב אתנו כי על כן ידעת חנתנו במדבר והיית לנו לעינים31 Et ille: “ Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
32 והיה כי תלך עמנו והיה הטוב ההוא אשר ייטיב יהוה עמנו והטבנו לך32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi ”.
33 ויסעו מהר יהוה דרך שלשת ימים וארון ברית יהוה נסע לפניהם דרך שלשת ימים לתור להם מנוחה33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum.
34 וענן יהוה עליהם יומם בנסעם מן המחנה34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent.
35 ויהי בנסע הארן ויאמר משה קומה יהוה ויפצו איביך וינסו משנאיך מפניך35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: “ Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua ”.
36 ובנחה יאמר שובה יהוה רבבות אלפי ישראל36 Cum autem deponeretur, aiebat: “ Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel ”.