Scrutatio

Martedi, 21 maggio 2024 - Santi Martiri Messicani (Cristoforo Magallanes Jara e 24 compagni) ( Letture di oggi)

Exodus 40


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,2 “ Mense pri mo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus,
3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :3 et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo;
4 et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,4 et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis
5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones,
6 et ante illud altare holocausti :6 et ante tabernaculum conventus altare holocausti,
7 labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.7 et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis illud aqua.
8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.8 Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius.
9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :9 Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum.
10 altare holocausti et omnia vasa ejus,10 Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum.
11 labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.11 Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud.
12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua12 Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua
13 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.13 indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur;
14 Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus.14 filios eius applicabis et vesties eos tunicis
15 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.15 et unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in generationibus eorum ”.
16 Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,16 Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic fecit.
17 et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.17 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum.
18 Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.18 Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas
19 Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.19 et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi.
20 Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,20 Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper.
21 ordinatis coram propositionis panibus, sicut præceperat Dominus Moysi.21 Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.
22 Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi,22 Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum,
23 locatis per ordinem lucernis, juxta præceptum Domini.23 ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
24 Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,24 Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi,
25 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.25 locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus Moysi.
26 Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,26 Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio
27 et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.27 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi.
28 Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.28 Posuit et velum in introitu habitaculi
29 Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,29 et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi.
30 cum ingrederentur tectum f?deris, et accederent ad altare, sicut præceperat Dominus Moysi.30 Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua;
31 Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio.
Postquam omnia perfecta sunt,
31 laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes,
32 operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.32 cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
33 Nec poterat Moyses ingredi tectum f?deris, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.33 Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus.
34 Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas :34 Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.
35 si pendebat desuper, manebant in eodem loco.35 Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum.
36 Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.36 Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis;
37 si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur.
38 Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas.