Giobbe (ايوب) 14
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
SMITH VAN DYKE | VULGATA |
---|---|
1 الانسان مولود المرأة قليل الايام وشبعان تعبا. | 1 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. |
2 يخرج كالزهر ثم ينحسم ويبرح كالظل ولا يقف. | 2 Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. |
3 فعلى مثل هذا حدقت عينيك واياي احضرت الى المحاكمة معك. | 3 Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium ? |
4 من يخرج الطاهر من النجس. لا احد. | 4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? nonne tu qui solus es ? |
5 ان كانت ايامه محدودة وعدد اشهره عندك وقد عينت اجله فلا يتجاوزه | 5 Breves dies hominis sunt : numerus mensium ejus apud te est : constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt. |
6 فاقصر عنه ليسترح الى ان يسرّ كالاجير بانتهاء يومه | 6 Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus. |
7 لان للشجرة رجاء. ان قطعت تخلف ايضا ولا تعدم خراعيبها. | 7 Lignum habet spem : si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. |
8 ولو قدم في الارض اصلها ومات في التراب جذعها | 8 Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, |
9 فمن رائحة الماء تفرخ وتنبت فروعا كالغرس. | 9 ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est. |
10 اما الرجل فيموت ويبلى. الانسان يسلم الروح فاين هو. | 10 Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est ? |
11 قد تنفد المياه من البحرة والنهر ينشف ويجف | 11 Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat : |
12 والانسان يضطجع ولا يقوم. لا يستيقظون حتى لا تبقى السموات ولا ينتبهون من نومهم | 12 sic homo, cum dormierit, non resurget : donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. |
13 ليتك تواريني في الهاوية وتخفيني الى ان ينصرف غضبك وتعيّن لي اجلا فتذكرني. | 13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ? |
14 ان مات رجل أفيحيا. كل ايام جهادي اصبر الى ان يأتي بدلي. | 14 Putasne mortuus homo rursum vivat ? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. |
15 تدعو فانا اجيبك. تشتاق الى عمل يدك. | 15 Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram. |
16 اما الآن فتحصي خطواتي. ألا تحافظ على خطيتي. | 16 Tu quidem gressus meos dinumerasti : sed parce peccatis meis. |
17 معصيتي مختوم عليها في صرّة وتلفّق عليّ فوق اثمي | 17 Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. |
18 ان الجبل الساقط ينتثر والصخر يزحزح من مكانه. | 18 Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo : |
19 الحجارة تبليها المياه وتجرف سيولها تراب الارض. وكذلك انت تبيد رجاء الانسان. | 19 lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur : et hominem ergo similiter perdes. |
20 تتجبر عليه ابدا فيذهب. تغير وجهه وتطرده. | 20 Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret : immutabis faciem ejus, et emittes eum. |
21 يكرم بنوه ولا يعلم او يصغرون ولا يفهم بهم. | 21 Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget. |
22 انما على ذاته يتوجع لحمه وعلى ذاتها تنوح نفسه | 22 Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit. |