Salmi 103
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius. | 1 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino : Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, |
2 Benedic, anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius. | 2 amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem, |
3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas; | 3 qui tegis aquis superiora ejus : qui ponis nubem ascensum tuum ; qui ambulas super pennas ventorum : |
4 qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus; | 4 qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. |
5 qui replet in bonis aetatem tuam: renovabitur ut aquilae iuventus tua. | 5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam : non inclinabitur in sæculum sæculi. |
6 Faciens iustitias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus. | 6 Abyssus sicut vestimentum amictus ejus ; super montes stabunt aquæ. |
7 Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel adinventiones suas. - | 7 Ab increpatione tua fugient ; a voce tonitrui tui formidabunt. |
8 Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae. | 8 Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis. |
9 Non in perpetuum contendet neque in aeternum irascetur. | 9 Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram. |
10 Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. | 10 Qui emittis fontes in convallibus ; inter medium montium pertransibunt aquæ. |
11 Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra, praevaluit misericordia eius super timentes eum; | 11 Potabunt omnes bestiæ agri ; expectabunt onagri in siti sua. |
12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. | 12 Super ea volucres cæli habitabunt ; de medio petrarum dabunt voces. |
13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. | 13 Rigans montes de superioribus suis ; de fructu operum tuorum satiabitur terra : |
14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, recordatus est quoniam pulvis sumus. | 14 producens f?num jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra, |
15 Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit. | 15 et vinum lætificet cor hominis : ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. |
16 Spirat ventus in illum, et non subsistet, et non cognoscet eum amplius locus eius. | 16 Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit : |
17 Misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; et iustitia illius in filios filiorum, | 17 illic passeres nidificabunt : herodii domus dux est eorum. |
18 in eos, qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. | 18 Montes excelsi cervis ; petra refugium herinaciis. |
19 Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. | 19 Fecit lunam in tempora ; sol cognovit occasum suum. |
20 Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbumillius in audiendo vocem sermonum eius. | 20 Posuisti tenebras, et facta est nox ; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ : |
21 Benedicite Domino, omnes virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius. | 21 catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi. |
22 Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius. Benedic, anima mea, Domino. | 22 Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur. |
23 Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum. | |
24 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua. | |
25 Hoc mare magnum et spatiosum manibus ; illic reptilia quorum non est numerus : animalia pusilla cum magnis. | |
26 Illic naves pertransibunt ; draco iste quem formasti ad illudendum ei. | |
27 Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore. | |
28 Dante te illis, colligent ; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. | |
29 Avertente autem te faciem, turbabuntur ; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur. | |
30 Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ. | |
31 Sit gloria Domini in sæculum ; lætabitur Dominus in operibus suis. | |
32 Qui respicit terram, et facit eam tremere ; qui tangit montes, et fumigant. | |
33 Cantabo Domino in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu sum. | |
34 Jucundum sit ei eloquium meum ; ego vero delectabor in Domino. | |
35 Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino. |