Salmi 103
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | JERUSALEM |
---|---|
1 David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius. | |
2 Benedic, anima mea, Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius. | |
3 Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas; | |
4 qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus; | |
5 qui replet in bonis aetatem tuam: renovabitur ut aquilae iuventus tua. | |
6 Faciens iustitias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus. | |
7 Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israel adinventiones suas. - | |
8 Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae. | |
9 Non in perpetuum contendet neque in aeternum irascetur. | |
10 Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. | |
11 Quoniam, quantum exaltatur caelum a terra, praevaluit misericordia eius super timentes eum; | |
12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. | |
13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. | |
14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, recordatus est quoniam pulvis sumus. | |
15 Homo: sicut fenum dies eius, tamquam flos agri sic efflorebit. | |
16 Spirat ventus in illum, et non subsistet, et non cognoscet eum amplius locus eius. | |
17 Misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum; et iustitia illius in filios filiorum, | |
18 in eos, qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. | |
19 Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. | |
20 Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbumillius in audiendo vocem sermonum eius. | |
21 Benedicite Domino, omnes virtutes eius, ministri eius, qui facitis voluntatem eius. | |
22 Benedicite Domino, omnia opera eius, in omni loco dominationis eius. Benedic, anima mea, Domino. |