Giobbe 7
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Nonne militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercennarii dies eius? | 1 Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. |
2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercennarius praestolatur mercedem suam, | 2 Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius præstolatur finem operis sui, |
3 sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas enumeravi mihi. | 3 sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. |
4 Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum. | 4 Si dormiero, dicam : Quando consurgam ? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. |
5 Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; cutis mea scinditur et diffluit. | 5 Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est. |
6 Dies mei velocius transierunt quam navicula texentis et consumpti sunt deficiente filo. | 6 Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. |
7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus, ut videat bona. | 7 Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona. |
8 Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. | 8 Nec aspiciet me visus hominis ; oculi tui in me, et non subsistam. |
9 Sicut consumitur nubes et pertransit, sic, qui descenderit ad inferos, non ascendet | 9 Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet. |
10 nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus eius. | 10 Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus. |
11 Quapropter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae meae. | 11 Quapropter et ego non parcam ori meo : loquar in tribulatione spiritus mei ; confabulabor cum amaritudine animæ meæ. |
12 Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuisti super me custodiam? | 12 Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere ? |
13 Si dixero: Consolabitur me lectulus meus, et assumet stratum meum querelam meam, | 13 Si dixero : Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo : |
14 terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties. | 14 terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. |
15 Quam ob rem eligit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. | 15 Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. |
16 Desperavi; nequaquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei. | 16 Desperavi : nequaquam ultra jam vivam : parce mihi, nihil enim sunt dies mei. |
17 Quid est homo, quia magnificas eum? Aut quid apponis erga eum cor tuum? | 17 Quid est homo, quia magnificas eum ? aut quid apponis erga eum cor tuum ? |
18 Visitas eum diluculo et singulis momentis probas illum. | 18 Visitas eum diluculo, et subito probas illum. |
19 Usquequo non avertes oculos a me? Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam? | 19 Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam ? |
20 Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? | 20 Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ? |
21 Cur non tollis peccatum meum et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce, nunc in pulvere dormiam; et, si mane me quaesieris, non subsistam! ”. | 21 Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam ? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quæsieris, non subsistam. |