Ezechielis - 29

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748

1In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens : 2Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Ægypti, et prophetabis de eo, et de Ægypto universa. 3Loquere, et dices : Hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego ad te, Pharao rex Ægypti, draco magne,
qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis :
Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.
4Et ponam frenum in maxillis tuis,
et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis,
et extraham te de medio fluminum tuorum,
et universi pisces tui squamis tuis adhærebunt.
5Et projiciam te in desertum,
et omnes pisces fluminis tui :
super faciem terræ cades ;
non colligeris, neque congregaberis :
bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum.
6Et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus,
pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël :
7quando apprehenderunt te manu, et confractus es,
et lacerasti omnem humerum eorum :
et innitentibus eis super te comminutus es,
et dissolvisti omnes renes eorum.
8Propterea hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego adducam super te gladium,
et interficiam de te hominem et jumentum.
9Et erit terra Ægypti in desertum et in solitudinem :
et scient quia ego Dominus,
pro eo quod dixeris : Fluvius meus est, et ego feci eum.
10Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua :
daboque terram Ægypti in solitudines,
gladio dissipatam,
a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ.
11Non pertransibit eam pes hominis,
neque pes jumenti gradietur in ea,
et non habitabitur quadraginta annis.
12Daboque terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum,
et civitates ejus in medio urbium subversarum,
et erunt desolatæ quadraginta annis :
et dispergam Ægyptios in nationes,
et ventilabo eos in terras.
13Quia hæc dicit Dominus Deus :
Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum
de populis in quibus dispersi fuerant.
14Et reducam captivitatem Ægypti,
et collocabo eos in terra Phathures,
in terra nativitatis suæ,
et erunt ibi in regnum humile.
15Inter cetera regna erit humillima,
et non elevabitur ultra super nationes,
et imminuam eos ne imperent gentibus.
16Neque erunt ultra domui Israël in confidentia,
docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos :
et scient quia ego Dominus Deus.

17Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens : 18Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis
servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum :
omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est :
et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro,
pro servitute qua servivit mihi adversus eam.
19Propterea hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti :
et accipiet multitudinem ejus,
et deprædabitur manubias ejus,
et diripiet spolia ejus :
et erit merces exercitui illius,
20et operi quo servivit adversus eam :
dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverit mihi,
ait Dominus Deus.
21In die illo pullulabit cornu domui Israël,
et tibi dabo apertum os in medio eorum,
et scient quia ego Dominus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc