1His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Ægypti, et pistor, domino suo.
2Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alter pistoribus),
3misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph.
4At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis : aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur.
5Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi :
6ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes,
7sciscitatus est eos, dicens : Cur tristior est hodie solito facies vestra ?
8Qui responderunt : Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph : Numquid non Dei est interpretatio ? referte mihi quid videritis.
9Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum : Videbam coram me vitem,
10in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere :
11calicemque Pharaonis in manu mea : tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.
12Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tres propagines, tres adhuc dies sunt :
13post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum : dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.
14Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam : ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere :
15quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum.
16Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait : Et ego vidi somnium : quod tria canistra farinæ haberem super caput meum :
17et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
18Respondit Joseph : Hæc est interpretatio somnii : tria canistra, tres adhuc dies sunt :
19post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.
20Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat : qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.
21Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum :
22alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur.
23Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc