1Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos. 2Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. 3Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
4Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei. 5Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabat illis Christum. 6Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat. 7Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. 8Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate. 9Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum : 10cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna. 11Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. 12Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. 13Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
14Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. 15Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum : 16nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. 17Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. 18Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, 19dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum : 20Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. 21Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo. 22Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. 23In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse. 24Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis. 25Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
26Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam : hæc est deserta. 27Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem : 28et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. 29Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum. 30Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ? 31Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum. 32Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est :
et sicut agnus coram tondente se, sine voce,
sic non aperuit os suum.
33In humilitate judicium ejus sublatum est.
Generationem ejus quis enarrabit ?
quoniam tolletur de terra vita ejus.
34Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ? 35Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. 36Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ? 37Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum. 38Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum. 39Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. 40Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc