1Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. 2Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti. 4Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus : 5Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ? 6Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat. 7Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud. 8Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis. 9Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
10Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent : 11quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum. 12In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, 13acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël. 14Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est : 15Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ. 16Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei. 17Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. 18Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum. 19Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.
20Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. 21Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre. 22Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. 23Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. 24Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, 25ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. 26Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. 27Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc : 28Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clarificavi, et iterum clarificabo. 29Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est. 30Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos. 31Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. 32Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. 33(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
34Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ? 35Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. 36Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ; 38ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ?
et brachium Domini cui revelatum est ?
39Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias : 40Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum
ut non videant oculis, et non intelligant corde,
et convertantur, et sanem eos.
41Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
42Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur. 43Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. 44Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. 45Et qui videt me, videt eum qui misit me. 46Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. 47Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. 48Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. 49Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. 50Et scio quia mandatum ejus vita æterna est : quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc