1Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos, 2dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi : 3et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos. 4Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem : 5Dicite filiæ Sion :
Ecce rex tuus venit tibi
mansuetus, sedens super asinam,
et pullum filium subjugalis.
6Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. 7Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. 8Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via : 9turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis. 10Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ? 11Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ. 12Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit : 13et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum. 14Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo : et sanavit eos. 15Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt, 16et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ? 17Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit.
18Mane autem revertens in civitatem, esuriit. 19Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. 20Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ? 21Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet. 22Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
23Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate hæc facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ? 24Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio. 25Baptismus Joannis unde erat ? e cælo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes : 26Si dixerimus, e cælo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. 27Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
28Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea. 29Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit. 30Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit : 31quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. 32Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
33Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. 34Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus. 35Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. 36Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. 37Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum. 38Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. 39Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt. 40Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ? 41Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis. 42Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli :
a Domino factum est istud,
et est mirabile in oculis nostris ?
43Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. 44Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum. 45Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. 46Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc