1Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem :
2Numerate omnem summam filiorum Israël a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas, cunctos qui possunt ad bella procedere.
3Locuti sunt itaque Moyses et Eleazar sacerdos, in campestribus Moab super Jordanem contra Jericho, ad eos qui erant
4a viginti annis et supra, sicut Dominus imperaverat, quorum iste est numerus.
5Ruben primogenitus Israël : hujus filius, Henoch, a quo familia Henochitarum : et Phallu, a quo familia Phalluitarum :
6et Hesron, a quo familia Hesronitarum : et Charmi, a quo familia Charmitarum.
7Hæ sunt familiæ de stirpe Ruben : quarum numerus inventus est quadraginta tria millia, et septingenti triginta.
8Filius Phallu, Eliab :
9hujus filii, Namuel et Dathan et Abiron : isti sunt Dathan et Abiron principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt :
10et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum,
11ut, Core pereunte, filii illius non perirent.
12Filii Simeon per cognationes suas : Namuel, ab hoc familia Namuelitarum : Jamin, ab hoc familia Jaminitarum : Jachin, ab hoc familia Jachinitarum :
13Zare, ab hoc familia Zareitarum : Saul, ab hoc familia Saulitarum.
14Hæ sunt familiæ de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit viginti duo millia ducenti.
15Filii Gad per cognationes suas : Sephon, ab hoc familia Sephonitarum : Aggi, ab hoc familia Aggitarum : Suni, ab hoc familia Sunitarum :
16Ozni, ab hoc familia Oznitarum : Her, ab hoc familia Heritarum :
17Arod, ab hoc familia Aroditarum : Ariel, ab hoc familia Arielitarum.
18Istæ sunt familiæ Gad, quarum omnis numerus fuit quadraginta millia quingenti.
19Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan.
20Fueruntque filii Juda per cognationes suas : Sela, a quo familia Selaitarum : Phares, a quo familia Pharesitarum : Zare, a quo familia Zareitarum.
21Porro filii Phares : Hesron, a quo familia Hesronitarum : et Hamul, a quo familia Hamulitarum.
22Istæ sunt familiæ Juda, quarum omnis numerus fuit septuaginta sex millia quingenti.
23Filii Issachar per cognationes suas : Thola, a quo familia Tholaitarum : Phua, a quo familia Phuaitarum :
24Jasub, a quo familia Jasubitarum : Semran, a quo familia Semranitarum.
25Hæ sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti.
26Filii Zabulon per cognationes suas : Sared, a quo familia Sareditarum : Elon, a quo familia Elonitarum : Jalel, a quo familia Jalelitarum.
27Hæ sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti.
28Filii Joseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim.
29De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum.
30Galaad habuit filios : Jezer, a quo familia Jezeritarum : et Helec, a quo familia Helecitarum :
31et Asriel, a quo familia Asrielitarum : et Sechem, a quo familia Sechemitarum :
32et Semida, a quo familia Semidaitarum : et Hepher, a quo familia Hepheritarum.
33Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias : quarum ista sunt nomina : Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
34Hæ sunt familiæ Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti.
35Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi : Suthala, a quo familia Suthalaitarum : Becher, a quo familia Becheritarum : Thehen, a quo familia Thehenitarum.
36Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum.
37Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim : quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti.
38Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis : Bela, a quo familia Belaitarum : Asbel, a quo familia Asbelitarum : Ahiram, a quo familia Ahiramitarum :
39Supham, a quo familia Suphamitarum : Hupham, a quo familia Huphamitarum.
40Filii Bela : Hered, et Noëman. De Hered, familia Hereditarum : de Noëman, familia Noëmanitarum.
41Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas : quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti.
42Filii Dan per cognationes suas : Suham, a quo familia Suhamitarum. Hæ sunt cognationes Dan per familias suas.
43Omnes fuere Suhamitæ, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti.
44Filii Aser per cognationes suas : Jemna, a quo familia Jemnaitarum : Jessui, a quo familia Jessuitarum : Brie, a quo familia Brieitarum.
45Filii Brie : Heber, a quo familia Heberitarum : et Melchiel, a quo familia Melchielitarum.
46Nomen autem filiæ Aser fuit Sara.
47Hæ cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti.
48Filii Nephthali per cognationes suas : Jesiel, a quo familia Jesielitarum : Guni, a quo familia Gunitarum :
49Jeser, a quo familia Jeseritarum : Sellem, a quo familia Sellemitarum.
50Hæ sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas : quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti.
51Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta.
52Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
53Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas.
54Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem : singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio :
55ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.
56Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores.
57Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas : Gerson, a quo familia Gersonitarum : Caath, a quo familia Caathitarum : Merari, a quo familia Meraritarum.
58Hæ sunt familiæ Levi : familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram :
59qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quæ nata est ei in Ægypto. Hæc genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum.
60De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar :
61quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino.
62Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra : quia non sunt recensiti inter filios Israël, nec eis cum ceteris data possessio est.
63Hic est numerus filiorum Israël, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho :
64inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai :
65prædixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc