1Et factus est sermo Domini ad me, dicens : 2Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo. 3Et dices ad eum : Hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.
4Et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis :
et educam te, et omnem exercitum tuum,
equos et equites vestitos loricis universos,
multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium.
5Persæ, Æthiopes, et Libyes cum eis,
omnes scutati et galeati.
6Gomer et universa agmina ejus,
domus Thogorma, latera aquilonis,
et totum robur ejus, populique multi tecum.
7Præpara et instrue te,
et omnem multitudinem tuam quæ coacervata est ad te :
et esto eis in præceptum.
8Post dies multos visitaberis :
in novissimo annorum venies ad terram quæ reversa est a gladio,
et congregata est de populis multis ad montes Israël,
qui fuerunt deserti jugiter :
hæc de populis educta est,
et habitabunt in ea confidenter universi.
9Ascendens autem quasi tempestas venies,
et quasi nubes, ut operias terram :
tu et omnia agmina tua,
et populi multi tecum.

10Hæc dicit Dominus Deus :
In die illa, ascendent sermones super cor tuum,
et cogitabis cogitationem pessimam :
11et dices : Ascendam ad terram absque muro :
veniam ad quiescentes habitantesque secure :
hi omnes habitant sine muro ;
vectes et portæ non sunt eis :
12ut diripias spolia, et invadas prædam ;
ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti,
et super populum qui est congregatus ex gentibus,
qui possidere cœpit et esse habitator umbilici terræ.
13Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis,
et omnes leones ejus, dicent tibi :
Numquid ad sumenda spolia tu venis ?
ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam,
ut tollas argentum et aurum,
et auferas supellectilem atque substantiam,
et diripias manubias infinitas.
14Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog :
Hæc dicit Dominus Deus :
Numquid non in die illo,
cum habitaverit populus meus Israël confidenter,
scies ?
15Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis,
tu et populi multi tecum,
ascensores equorum universi :
cœtus magnus, et exercitus vehemens.
16Et ascendes super populum meum Israël
quasi nubes, ut operias terram.
In novissimis diebus eris,
et adducam te super terram meam :
ut sciant gentes me
cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog !

17Hæc dicit Dominus Deus :
Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis
in manu servorum meorum prophetarum Israël,
qui prophetaverunt in diebus illorum temporum,
ut adducerem te super eos.
18Et erit in die illa,
in die adventus Gog super terram Israël,
ait Dominus Deus,
ascendet indignatio mea in furore meo.
19Et in zelo meo, in igne iræ meæ locutus sum,
quia in die illa erit commotio magna super terram Israël :
20et commovebuntur a facie mea pisces maris,
et volucres cæli, et bestiæ agri,
et omne reptile quod movetur super humum,
cunctique homines qui sunt super faciem terræ :
et subvertentur montes, et cadent sepes,
et omnis murus corruet in terram.
21Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium,
ait Dominus Deus :
gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur.
22Et judicabo eum peste, et sanguine,
et imbre vehementi, et lapidibus immensis :
ignem et sulphur pluam super eum,
et super exercitum ejus,
et super populos multos qui sunt cum eo.
23Et magnificabor, et sanctificabor,
et notus ero in oculis multarum gentium :
et scient quia ego Dominus.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc