1Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda : translatique sunt in Babylonem propter delictum suum. 2Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis : Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi. 3Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse. 4Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda. 5Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii ejus. 6De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta. 7Porro de filiis Benjamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana, 8et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiæ, filii Rahuel, filii Jebaniæ, 9et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.
10De sacerdotibus autem : Jedaia, Jojarib, et Jachin : 11Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei. 12Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiæ, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer. 13Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
14De Levitis autem : Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari. 15Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph : 16et Obdia filius Semeiæ, filii Galal, filii Idithun : et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati. 17Janitores autem : Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam : et frater eorum Sellum princeps, 18usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi. 19Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi : et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum. 20Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino. 21Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii. 22Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim : et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua, 23tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis. 24Per quatuor ventos erant ostiarii : id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum. 25Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus. 26His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini. 27Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
28De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur. 29De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, præerant similæ, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus. 30Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant. 31Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritæ, præfectus erat eorum quæ in sartagine frigebantur. 32Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata præpararent. 33Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent. 34Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem. 35In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha. 36Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab, 37Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth. 38Porro Macelloth genuit Samaan : isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
39Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal. 40Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha. 41Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz. 42Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa. 43Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel. 44Porro Asel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan : hi sunt filii Asel.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc