1David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron : primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
2tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
3quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.
4Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.
5Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel :
6Jebaar quoque et Elisama,
7et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,
8necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem :
9omnes hi, filii David absque filiis concubinarum : habueruntque sororem Thamar.
10Filius autem Salomonis, Roboam : cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
11pater Joram : qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas :
12et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham
13procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.
14Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ.
15Filii autem Josiæ fuerunt : primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
16De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.
17Filii Jechoniæ fuerunt : Asir, Salathiel,
18Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.
19De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum :
20Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.
21Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia : hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
22Filius Secheniæ, Semeia : cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
23Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
24Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc