Giobbe 21
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Respondens autem Iob dixit: | 1 فاجاب ايوب وقال |
2 “ Audite, quaeso, sermones meos, et sint haec consolationes vestrae. | 2 اسمعوا قولي سمعا وليكن هذا تعزيتكم. |
3 Sustinete me, et ego loquar; et post verba mea ridebitis. | 3 احتملوني وانا اتكلم وبعد كلامي استهزئوا. |
4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam impatiens fieri? | 4 اما انا فهل شكواي من انسان. وان كانت فلماذا لا تضيق روحي. |
5 Attendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro. | 5 تفرسوا فيّ وتعجبوا وضعوا اليد على الفم |
6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. | 6 عندما اتذكر ارتاع واخذت بشري رعدة. |
7 Quare ergo impii vivunt, senuerunt confortatique sunt divitiis? | 7 لماذا تحيا الاشرار ويشيخون نعم ويتجبّرون قوة. |
8 Semen eorum permanet coram eis, et progenies eorum in conspectu eorum. | 8 نسلهم قائم امامهم معهم وذريتهم في اعينهم. |
9 Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos. | 9 بيوتهم آمنة من الخوف وليس عليهم عصا الله. |
10 Bos eorum concepit et non abortivit, vacca peperit et non est privata fetu suo. | 10 ثورهم يلقح ولا يخطئ. بقرتهم تنتج ولا تسقط. |
11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. | 11 يسرحون مثل الغنم رضّعهم واطفالهم ترقص. |
12 Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi. | 12 يحملون الدف والعود ويطربون بصوت المزمار. |
13 Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. | 13 يقضون ايامهم بالخير. في لحظة يهبطون الى الهاوية. |
14 Qui dixerant Deo: “Recede a nobis! Scientiam viarum tuarum nolumus. | 14 فيقولون للّه ابعد عنا. وبمعرفة طرقك لا نسرّ. |
15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei, et quid nobis prodest, si oraverimus illum?”. | 15 من هو القدير حتى نعبده وماذا ننتفع ان التمسناه |
16 Sint in manu eorum bona sua; consilium vero impiorum longe sit a me. | 16 هوذا ليس في يدهم خيرهم. لتبعد عني مشورة الاشرار. |
17 Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur, et superveniet eis pernicies, et dolores dividet in furore suo? | 17 كم ينطفئ سراج الاشرار ويأتي عليهم بوارهم او يقسم لهم اوجاعا في غضبه |
18 Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit. | 18 او يكونون كالتبن قدام الريح وكالعاصفة التي تسرقها الزوبعة. |
19 “Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?”. Retribuat illi, ut sciat. | 19 الله يخزن اثمه لبنيه. ليجازه نفسه فيعلم. |
20 Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. | 20 لتنظر عيناه هلاكه ومن حمة القدير يشرب. |
21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium eius recidetur? | 21 فما هي مسرّته في بيته بعده وقد تعيّن عدد شهوره |
22 Numquid Deum docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat? | 22 أالله يعلم معرفة وهو يقضي على العالين. |
23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix; | 23 هذا يموت في عين كماله. كله مطمئن وساكن. |
24 viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur. | 24 احواضه ملآنة لبنا ومخ عظامه طريء. |
25 Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus; | 25 وذلك يموت بنفس مرة ولم يذق خيرا. |
26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. | 26 كلاهما يضطجعان معا في التراب والدود يغشاهما |
27 Certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas. | 27 هوذا قد علمت افكاركم والنيات التي بها تظلمونني. |
28 Dicitis enim: “Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?”. | 28 لانكم تقولون اين بيت العاتي واين خيمة مساكن الاشرار. |
29 Nonne interrogastis quemlibet de viatoribus et signa eorum non agnovistis? | 29 أفلم تسالوا عابري السبيل ولم تفطنوا لدلائلهم. |
30 Quia in diem perditionis servatur malus et ad diem furoris abducetur. | 30 انه ليوم البوار يمسك الشرير ليوم السخط يقادون. |
31 Quis arguet coram eo viam eius, et, quae fecit, quis reddet illi? | 31 من يعلن طريقه لوجهه. ومن يجازيه على ما عمل. |
32 Ipse ad sepulcra ducetur, et super tumulum vigilabunt. | 32 هو الى القبور يقاد وعلى المدفن يسهر. |
33 Dulces erunt ei glebae vallis, et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles. | 33 حلو له مدر الوادي. يزحف كل انسان وراءه وقدامه ما لا عدد له. |
34 Quomodo igitur consolamini me frustra, et responsionis vestrae restat perfidia? ”. | 34 فكيف تعزونني باطلا واجوبتكم بقيت خيانة |