Giobbe 21
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Respondens autem Iob dixit: | 1 ויען איוב ויאמר |
2 “ Audite, quaeso, sermones meos, et sint haec consolationes vestrae. | 2 שמעו שמוע מלתי ותהי זאת תנחומתיכם |
3 Sustinete me, et ego loquar; et post verba mea ridebitis. | 3 שאוני ואנכי אדבר ואחר דברי תלעיג |
4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam impatiens fieri? | 4 האנכי לאדם שיחי ואם מדוע לא תקצר רוחי |
5 Attendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro. | 5 פנו אלי והשמו ושימו יד על פה |
6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. | 6 ואם זכרתי ונבהלתי ואחז בשרי פלצות |
7 Quare ergo impii vivunt, senuerunt confortatique sunt divitiis? | 7 מדוע רשעים יחיו עתקו גם גברו חיל |
8 Semen eorum permanet coram eis, et progenies eorum in conspectu eorum. | 8 זרעם נכון לפניהם עמם וצאצאיהם לעיניהם |
9 Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos. | 9 בתיהם שלום מפחד ולא שבט אלוה עליהם |
10 Bos eorum concepit et non abortivit, vacca peperit et non est privata fetu suo. | 10 שורו עבר ולא יגעל תפלט פרתו ולא תשכל |
11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. | 11 ישלחו כצאן עויליהם וילדיהם ירקדון |
12 Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi. | 12 ישאו כתף וכנור וישמחו לקול עוגב |
13 Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. | 13 יבלו בטוב ימיהם וברגע שאול יחתו |
14 Qui dixerant Deo: “Recede a nobis! Scientiam viarum tuarum nolumus. | 14 ויאמרו לאל סור ממנו ודעת דרכיך לא חפצנו |
15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei, et quid nobis prodest, si oraverimus illum?”. | 15 מה שדי כי נעבדנו ומה נועיל כי נפגע בו |
16 Sint in manu eorum bona sua; consilium vero impiorum longe sit a me. | 16 הן לא בידם טובם עצת רשעים רחקה מני |
17 Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur, et superveniet eis pernicies, et dolores dividet in furore suo? | 17 כמה נר רשעים ידעך ויבא עלימו אידם חבלים יחלק באפו |
18 Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit. | 18 יהיו כתבן לפני רוח וכמץ גנבתו סופה |
19 “Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?”. Retribuat illi, ut sciat. | 19 אלוה יצפן לבניו אונו ישלם אליו וידע |
20 Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. | 20 יראו עינו כידו ומחמת שדי ישתה |
21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium eius recidetur? | 21 כי מה חפצו בביתו אחריו ומספר חדשיו חצצו |
22 Numquid Deum docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat? | 22 הלאל ילמד דעת והוא רמים ישפוט |
23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix; | 23 זה ימות בעצם תמו כלו שלאנן ושליו |
24 viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur. | 24 עטיניו מלאו חלב ומח עצמותיו ישקה |
25 Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus; | 25 וזה ימות בנפש מרה ולא אכל בטובה |
26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. | 26 יחד על עפר ישכבו ורמה תכסה עליהם |
27 Certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas. | 27 הן ידעתי מחשבותיכם ומזמות עלי תחמסו |
28 Dicitis enim: “Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?”. | 28 כי תאמרו איה בית נדיב ואיה אהל משכנות רשעים |
29 Nonne interrogastis quemlibet de viatoribus et signa eorum non agnovistis? | 29 הלא שאלתם עוברי דרך ואתתם לא תנכרו |
30 Quia in diem perditionis servatur malus et ad diem furoris abducetur. | 30 כי ליום איד יחשך רע ליום עברות יובלו |
31 Quis arguet coram eo viam eius, et, quae fecit, quis reddet illi? | 31 מי יגיד על פניו דרכו והוא עשה מי ישלם לו |
32 Ipse ad sepulcra ducetur, et super tumulum vigilabunt. | 32 והוא לקברות יובל ועל גדיש ישקוד |
33 Dulces erunt ei glebae vallis, et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles. | 33 מתקו לו רגבי נחל ואחריו כל אדם ימשוך ולפניו אין מספר |
34 Quomodo igitur consolamini me frustra, et responsionis vestrae restat perfidia? ”. | 34 ואיך תנחמוני הבל ותשובתיכם נשאר מעל |