Jó 12
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Respondens autem Iob dixit: | 1 Respondens autem Job, dixit : |
2 “ Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia. | 2 Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia ? |
3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec, quae nostis, ignorat? | 3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat ? |
4 Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas. | 4 Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum : deridetur enim justi simplicitas. |
5 Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt, parata iis, qui vacillant pede. | 5 Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum. |
6 Tranquilla sunt tabernacula praedonum et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua. | 6 Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. |
7 Nimirum interroga iumenta, et docebunt te, et volatilia caeli, et indicabunt tibi. | 7 Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cæli, et indicabunt tibi. |
8 Loquere terrae, et docebit te; et narrabunt pisces maris. | 8 Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. |
9 Quis ignorat in omnibus his quod manus Domini hoc fecerit? | 9 Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ? |
10 In cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis. | 10 In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis. |
11 Nonne auris verba diiudicat, et palatum cibum sibi gustat? | 11 Nonne auris verba dijudicat ? et fauces comedentis, saporem ? |
12 In senibus est sapientia, et in longaevis prudentia. | 12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. |
13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intellegentiam. | 13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam. |
14 Si destruxerit, nemo est, qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat. | 14 Si destruxerit, nemo est qui ædificet ; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. |
15 Si continuerit aquas, arescent; et, si emiserit eas, subvertent terram. | 15 Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ; et si emiserit eas, subvertent terram. |
16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem et eum qui decipitur. | 16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. |
17 Inducit consiliarios spoliatos et iudices in stuporem. | 17 Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem. |
18 Balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum. | 18 Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum. |
19 Inducit sacerdotes spoliatos et optimates supplantat, | 19 Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat : |
20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens. | 20 commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens. |
21 Effundit despectionem super principes et cingulum fortium relaxat. | 21 Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans. |
22 Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis. | 22 Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. |
23 Qui multiplicat gentes et perdit eas et subversas in integrum restituit. | 23 Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit. |
24 Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos et errare eos faciet per invium desertum. | 24 Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium : |
25 Palpabunt quasi in tenebris et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. | 25 palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. |