Jó 12
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Respondens autem Iob dixit: | 1 ויען איוב ויאמר |
2 “ Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia. | 2 אמנם כי אתם עם ועמכם תמות חכמה |
3 Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec, quae nostis, ignorat? | 3 גם לי לבב כמוכם לא נפל אנכי מכם ואת מי אין כמו אלה |
4 Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas. | 4 שחק לרעהו אהיה קרא לאלוה ויענהו שחוק צדיק תמים |
5 Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt, parata iis, qui vacillant pede. | 5 לפיד בוז לעשתות שאנן נכון למועדי רגל |
6 Tranquilla sunt tabernacula praedonum et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua. | 6 ישליו אהלים לשדדים ובטחות למרגיזי אל לאשר הביא אלוה בידו |
7 Nimirum interroga iumenta, et docebunt te, et volatilia caeli, et indicabunt tibi. | 7 ואולם שאל נא בהמות ותרך ועוף השמים ויגד לך |
8 Loquere terrae, et docebit te; et narrabunt pisces maris. | 8 או שיח לארץ ותרך ויספרו לך דגי הים |
9 Quis ignorat in omnibus his quod manus Domini hoc fecerit? | 9 מי לא ידע בכל אלה כי יד יהוה עשתה זאת |
10 In cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis. | 10 אשר בידו נפש כל חי ורוח כל בשר איש |
11 Nonne auris verba diiudicat, et palatum cibum sibi gustat? | 11 הלא אזן מלין תבחן וחך אכל יטעם לו |
12 In senibus est sapientia, et in longaevis prudentia. | 12 בישישים חכמה וארך ימים תבונה |
13 Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intellegentiam. | 13 עמו חכמה וגבורה לו עצה ותבונה |
14 Si destruxerit, nemo est, qui aedificet; si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat. | 14 הן יהרוס ולא יבנה יסגר על איש ולא יפתח |
15 Si continuerit aquas, arescent; et, si emiserit eas, subvertent terram. | 15 הן יעצר במים ויבשו וישלחם ויהפכו ארץ |
16 Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem et eum qui decipitur. | 16 עמו עז ותושיה לו שגג ומשגה |
17 Inducit consiliarios spoliatos et iudices in stuporem. | 17 מוליך יועצים שולל ושפטים יהולל |
18 Balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum. | 18 מוסר מלכים פתח ויאסר אזור במתניהם |
19 Inducit sacerdotes spoliatos et optimates supplantat, | 19 מוליך כהנים שולל ואתנים יסלף |
20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens. | 20 מסיר שפה לנאמנים וטעם זקנים יקח |
21 Effundit despectionem super principes et cingulum fortium relaxat. | 21 שופך בוז על נדיבים ומזיח אפיקים רפה |
22 Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis. | 22 מגלה עמקות מני חשך ויצא לאור צלמות |
23 Qui multiplicat gentes et perdit eas et subversas in integrum restituit. | 23 משגיא לגוים ויאבדם שטח לגוים וינחם |
24 Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos et errare eos faciet per invium desertum. | 24 מסיר לב ראשי עם הארץ ויתעם בתהו לא דרך |
25 Palpabunt quasi in tenebris et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios. | 25 ימששו חשך ולא אור ויתעם כשכור |