Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Samuelis I 8


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël.1 ויהי כאשר זקן שמואל וישם את בניו שפטים לישראל
2 Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.2 ויהי שם בנו הבכור יואל ושם משנהו אביה שפטים בבאר שבע
3 Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.3 ולא הלכו בניו בדרכו ויטו אחרי הבצע ויקחו שחד ויטו משפט
4 Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.4 ויתקבצו כל זקני ישראל ויבאו אל שמואל הרמתה
5 Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis : constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes.5 ויאמרו אליו הנה אתה זקנת ובניך לא הלכו בדרכיך עתה שימה לנו מלך לשפטנו ככל הגוים
6 Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.6 וירע הדבר בעיני שמואל כאשר אמרו תנה לנו מלך לשפטנו ויתפלל שמואל אל יהוה
7 Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi : non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.7 ויאמר יהוה אל שמואל שמע בקול העם לכל אשר יאמרו אליך כי לא אתך מאסו כי אתי מאסו ממלך עליהם
8 Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.8 ככל המעשים אשר עשו מיום העלתי אתם ממצרים ועד היום הזה ויעזבני ויעבדו אלהים אחרים כן המה עשים גם לך
9 Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.
9 ועתה שמע בקולם אך כי העד תעיד בהם והגדת להם משפט המלך אשר ימלך עליהם
10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.10 ויאמר שמואל את כל דברי יהוה אל העם השאלים מאתו מלך
11 Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filios vestros tollet, et ponet in curribus suis : facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum,11 ויאמר זה יהיה משפט המלך אשר ימלך עליכם את בניכם יקח ושם לו במרכבתו ובפרשיו ורצו לפני מרכבתו
12 et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.12 ולשום לו שרי אלפים ושרי חמשים ולחרש חרישו ולקצר קצירו ולעשות כלי מלחמתו וכלי רכבו
13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.13 ואת בנותיכם יקח לרקחות ולטבחות ולאפות
14 Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.14 ואת שדותיכם ואת כרמיכם וזיתיכם הטובים יקח ונתן לעבדיו
15 Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.15 וזרעיכם וכרמיכם יעשר ונתן לסריסיו ולעבדיו
16 Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.16 ואת עבדיכם ואת שפחותיכם ואת בחוריכם הטובים ואת חמוריכם יקח ועשה למלאכתו
17 Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.17 צאנכם יעשר ואתם תהיו לו לעבדים
18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.18 וזעקתם ביום ההוא מלפני מלככם אשר בחרתם לכם ולא יענה יהוה אתכם ביום ההוא
19 Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam : rex enim erit super nos,19 וימאנו העם לשמע בקול שמואל ויאמרו לא כי אם מלך יהיה עלינו
20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.20 והיינו גם אנחנו ככל הגוים ושפטנו מלכנו ויצא לפנינו ונלחם את מלחמתנו
21 Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.21 וישמע שמואל את כל דברי העם וידברם באזני יהוה
22 Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël : Vadat unusquisque in civitatem suam.22 ויאמר יהוה אל שמואל שמע בקולם והמלכת להם מלך ויאמר שמואל אל אנשי ישראל לכו איש לעירו