Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Samuelis I 24


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Ascendit ergo David inde : et habitavit in locis tutissimis Engaddi.1 Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
2 Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthæos, nuntiaverunt ei, dicentes : Ecce David in deserto est Engaddi.2 Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei dicentes: “ Ecce David in deserto est Engaddi ”.
3 Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israël, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras, quæ solis ibicibus perviæ sunt.3 Assumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israel perrexit ad investigandum David et viros eius ad rupes ibicum.
4 Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti : eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem : porro David et viri ejus in interiore parte speluncæ latebant.4 Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti.
Eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem; porro David et viri eius in interiore parte speluncae latebant.
5 Et dixerunt servi David ad eum : Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te : Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit oram chlamydis Saul silenter.5 Et dixerunt viri David ad eum: “ Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: “Ego trado tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis” ”. Surrexit ergo David et praecidit oram chlamydis Saul silenter.
6 Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.6 Post haec cor David percussit eum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul,
7 Dixitque ad viros suos : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum : quia christus Domini est.7 dixitque ad viros suos: “ Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est ”.
8 Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul : porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat cœpto itinere.
8 Et cohibuit David viros suos sermonibus et non permisit eos, ut consurgerent in Saul.
Porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere.
9 Surrexit autem et David post eum : et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens : Domine mi rex. Et respexit Saul post se : et inclinans se David pronus in terram adoravit,9 Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens: “ Domine mi rex! ”. Et respexit Saul post se, et inclinans se David pronus in terram adoravit
10 dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium : David quærit malum adversum te ?10 dixitque ad Saul: “ Quare audis verba hominum loquentium: “David quaerit malum adversum te?”.
11 Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca : et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus : dixi enim : Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.11 Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus hodie in manu mea in spelunca; et dictum est mihi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est
12 Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea : quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te : animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te : tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam.12 et pater meus. Quin potius vide et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea, quoniam, cum praeciderem summitatem chlamydis tuae, nolui occidere te. Animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas, neque peccavi in te; tu autem insidiaris animae meae, ut auferas eam.
13 Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te : manus autem mea non sit in te.13 Iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te; manus autem mea non sit in te.
14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur : Ab impiis egredietur impietas : manus ergo mea non sit in te.14 Sicut et in proverbio antiquo dicitur: “Ab impiis egredietur impietas”, manus ergo mea non sit in te.
15 Quem persequeris, rex Israël ? quem persequeris ? canem mortuum persequeris, et pulicem unum.15 Quem sequitur rex Israel? Quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum.
16 Sit Dominus judex, et judicet inter me et te : et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua.16 Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua ”.
17 Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul : Numquid vox hæc tua est, fili mi David ? Et levavit Saul vocem suam, et flevit :17 Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: “ Numquid vox haec tua est, fili mi David? ”. Et levavit Saul vocem suam et flevit.
18 dixitque ad David : Justior tu es quam ego : tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.18 Dixitque ad David: “ Iustior tu es quam ego; tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.
19 Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona : quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me.19 Et tu indicasti hodie, quae feceris mihi bona, quomodo tradiderit me Dominus in manu tua, et non occideris me.
20 Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona ? sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.20 Quis enim, cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc, pro eo quod hodie operatus es in me.
21 Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israël :21 Et nunc, quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israel,
22 jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei.22 iura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei ”.
23 Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam : et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.23 Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam, et David et viri eius ascenderunt ad praesidium.