Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Samuelis I 22


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc.1 וילך דוד משם וימלט אל מערת עדלם וישמעו אחיו וכל בית אביו וירדו אליו שמה
2 Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi ære alieno, et amaro animo : et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.2 ויתקבצו אליו כל איש מצוק וכל איש אשר לו נשא וכל איש מר נפש ויהי עליהם לשר ויהיו עמו כארבע מאות איש
3 Et profectus est David inde in Maspha, quæ est Moab : et dixit ad regem Moab : Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus.3 וילך דוד משם מצפה מואב ויאמר אל מלך מואב יצא נא אבי ואמי אתכם עד אשר אדע מה יעשה לי אלהים
4 Et reliquit eos ante faciem regis Moab : manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in præsidio.4 וינחם את פני מלך מואב וישבו עמו כל ימי היות דוד במצודה
5 Dixitque Gad propheta ad David : Noli manere in præsidio : proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret.5 ויאמר גד הנביא אל דוד לא תשב במצודה לך ובאת לך ארץ יהודה וילך דוד ויבא יער חרת
6 Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum,6 וישמע שאול כי נודע דוד ואנשים אשר אתו ושאול יושב בגבעה תחת האשל ברמה וחניתו בידו וכל עבדיו נצבים עליו
7 ait ad servos suos qui assistebant ei : Audite nunc, filii Jemini : numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones ?7 ויאמר שאול לעבדיו הנצבים עליו שמעו נא בני ימיני גם לכלכם יתן בן ישי שדות וכרמים לכלכם ישים שרי אלפים ושרי מאות
8 quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus fœdus inierit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi : eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie.
8 כי קשרתם כלכם עלי ואין גלה את אזני בכרת בני עם בן ישי ואין חלה מכם עלי וגלה את אזני כי הקים בני את עבדי עלי לארב כיום הזה
9 Respondens autem Doëg Idumæus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul : Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem.9 ויען דאג האדמי והוא נצב על עבדי שאול ויאמר ראיתי את בן ישי בא נבה אל אחימלך בן אחטוב
10 Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei : sed et gladium Goliath Philisthæi dedit illi.10 וישאל לו ביהוה וצידה נתן לו ואת חרב גלית הפלשתי נתן לו
11 Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris ejus, sacerdotum qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem.11 וישלח המלך לקרא את אחימלך בן אחיטוב הכהן ואת כל בית אביו הכהנים אשר בנב ויבאו כלם אל המלך
12 Et ait Saul ad Achimelech : Audi, fili Achitob. Qui respondit : Præsto sum, domine.12 ויאמר שאול שמע נא בן אחיטוב ויאמר הנני אדני
13 Dixitque ad eum Saul : Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens ?13 ויאמר אלו שאול למה קשרתם עלי אתה ובן ישי בתתך לו לחם וחרב ושאול לו באלהים לקום אלי לארב כיום הזה
14 Respondensque Achimelech regi, ait : Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua ?14 ויען אחימלך את המלך ויאמר ומי בכל עבדיך כדוד נאמן וחתן המלך וסר אל משמעתך ונכבד בביתך
15 num hodie cœpi pro eo consulere Deum ? absit hoc a me : ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei : non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande.15 היום החלתי לשאול לו באלהים חלילה לי אל ישם המלך בעבדו דבר בכל בית אבי כי לא ידע עבדך בכל זאת דבר קטן או גדול
16 Dixitque rex : Morte morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui.16 ויאמר המלך מות תמות אחימלך אתה וכל בית אביך
17 Et ait rex emissariis qui circumstabant eum : Convertimini, et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est : scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini.17 ויאמר המלך לרצים הנצבים עליו סבו והמיתו כהני יהוה כי גם ידם עם דוד וכי ידעו כי ברח הוא ולא גלו את אזנו ולא אבו עבדי המלך לשלח את ידם לפגע בכהני יהוה
18 Et ait rex ad Doëg : Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doëg Idumæus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.18 ויאמר המלך לדויג סב אתה ופגע בכהנים ויסב דויג האדמי ויפגע הוא בכהנים וימת ביום ההוא שמנים וחמשה איש נשא אפוד בד
19 Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos et lactentes, bovemque, et asinum, et ovem in ore gladii.19 ואת נב עיר הכהנים הכה לפי חרב מאיש ועד אשה מעולל ועד יונק ושור וחמור ושה לפי חרב
20 Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David,20 וימלט בן אחד לאחימלך בן אחטוב ושמו אביתר ויברח אחרי דוד
21 et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.21 ויגד אביתר לדוד כי הרג שאול את כהני יהוה
22 Et ait David ad Abiathar : Sciebam in die illa quod cum ibi esset Doëg Idumæus, procul dubio annuntiaret Sauli : ego sum reus omnium animarum patris tui.22 ויאמר דוד לאביתר ידעתי ביום ההוא כי שם דויג האדמי כי הגד יגיד לשאול אנכי סבתי בכל נפש בית אביך
23 Mane mecum : ne timeas : si quis quæsierit animam meam, quæret et animam tuam, mecumque servaberis.23 שבה אתי אל תירא כי אשר יבקש את נפשי יבקש את נפשך כי משמרת אתה עמדי