Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Samuelis I 18


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam.1 ויהי ככלתו לדבר אל שאול ונפש יהונתן נקשרה בנפש דוד ויאהבו יהונתן כנפשו
2 Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.2 ויקחהו שאול ביום ההוא ולא נתנו לשוב בית אביו
3 Inierunt autem David et Jonathas fœdus : diligebat enim eum quasi animam suam.3 ויכרת יהונתן ודוד ברית באהבתו אתו כנפשו
4 Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum.4 ויתפשט יהונתן את המעיל אשר עליו ויתנהו לדוד ומדיו ועד חרבו ועד קשתו ועד חגרו
5 Egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat : posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.
5 ויצא דוד בכל אשר ישלחנו שאול ישכיל וישמהו שאול על אנשי המלחמה וייטב בעיני כל העם וגם בעיני עבדי שאול
6 Porro cum reverteretur percusso Philisthæo David, egressæ sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis lætitiæ, et in sistris.6 ויהי בבואם בשוב דוד מהכות את הפלשתי ותצאנה הנשים מכל ערי ישראל לשור והמחלות לקראת שאול המלך בתפים בשמחה ובשלשים
7 Et præcinebant mulieres, ludentes, atque dicentes : Percussit Saul mille,
et David decem millia.
7 ותענינה הנשים המשחקות ותאמרן הכה שאול באלפו ודוד ברבבתיו
8 Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste : dixitque : Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt : quid ei superest, nisi solum regnum ?8 ויחר לשאול מאד וירע בעיניו הדבר הזה ויאמר נתנו לדוד רבבות ולי נתנו האלפים ועוד לו אך המלוכה
9 Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.9 ויהי שאול עון את דוד מהיום ההוא והלאה
10 Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suæ : David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam,10 ויהי ממחרת ותצלח רוח אלהים רעה אל שאול ויתנבא בתוך הבית ודוד מנגן בידו כיום ביום והחנית ביד שאול
11 et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete : et declinavit David a facie ejus secundo.11 ויטל שאול את החנית ויאמר אכה בדוד ובקיר ויסב דוד מפניו פעמים
12 Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.12 וירא שאול מלפני דוד כי היה יהוה עמו ומעם שאול סר
13 Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros : et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi.13 ויסרהו שאול מעמו וישמהו לו שר אלף ויצא ויבא לפני העם
14 In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo.14 ויהי דוד לכל דרכו משכיל ויהוה עמו
15 Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et cœpit cavere eum.15 וירא שאול אשר הוא משכיל מאד ויגר מפניו
16 Omnis autem Israël et Juda diligebat David : ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.
16 וכל ישראל ויהודה אהב את דוד כי הוא יוצא ובא לפניהם
17 Dixitque Saul ad David : Ecce filia mea major Merob : ipsam dabo tibi uxorem : tantummodo esto vir fortis, et præliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens : Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum.17 ויאמר שאול אל דוד הנה בתי הגדולה מרב אתה אתן לך לאשה אך היה לי לבן חיל והלחם מלחמות יהוה ושאול אמר אל תהי ידי בו ותהי בו יד פלשתים
18 Ait autem David ad Saul : Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis ?18 ויאמר דוד אל שאול מי אנכי ומי חיי משפחת אבי בישראל כי אהיה חתן למלך
19 Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitæ uxor.19 ויהי בעת תת את מרב בת שאול לדוד והיא נתנה לעדריאל המחלתי לאשה
20 Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei.20 ותאהב מיכל בת שאול את דוד ויגדו לשאול וישר הדבר בעיניו
21 Dixitque Saul : Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David : In duabus rebus gener meus eris hodie.21 ויאמר שאול אתננה לו ותהי לו למוקש ותהי בו יד פלשתים ויאמר שאול אל דוד בשתים תתחתן בי היום
22 Et mandavit Saul servis suis : Loquimini ad David clam me, dicentes : Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te : nunc ergo esto gener regis.22 ויצו שאול את עבדו דברו אל דוד בלט לאמר הנה חפץ בך המלך וכל עבדיו אהבוך ועתה התחתן במלך
23 Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hæc. Et ait David : Num parum videtur vobis, generum esse regis ? ego autem sum vir pauper et tenuis.23 וידברו עבדי שאול באזני דוד את הדברים האלה ויאמר דוד הנקלה בעיניכם התחתן במלך ואנכי איש רש ונקלה
24 Et renuntiaverunt servi Saul dicentes : Hujuscemodi verba locutus est David.24 ויגדו עבדי שאול לו לאמר כדברים האלה דבר דוד
25 Dixit autem Saul : Sic loquimini ad David : Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum præputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum.25 ויאמר שאול כה תאמרו לדוד אין חפץ למלך במהר כי במאה ערלות פלשתים להנקם באיבי המלך ושאול חשב להפיל את דוד ביד פלשתים
26 Cumque renuntiassent servi ejus David verba quæ dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis.26 ויגדו עבדיו לדוד את הדברים האלה וישר הדבר בעיני דוד להתחתן במלך ולא מלאו הימים
27 Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum præputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem.27 ויקם דוד וילך הוא ואנשיו ויך בפלשתים מאתים איש ויבא דוד את ערלתיהם וימלאום למלך להתחתן במלך ויתן לו שאול את מיכל בתו לאשה
28 Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum.28 וירא שאול וידע כי יהוה עם דוד ומיכל בת שאול אהבתהו
29 Et Saul magis cœpit timere David : factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.29 ויאסף שאול לרא מפני דוד עוד ויהי שאול איב את דוד כל הימים
30 Et egressi sunt principes Philisthinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis.30 ויצאו שרי פלשתים ויהי מדי צאתם שכל דוד מכל עבדי שאול וייקר שמו מאד