Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Apocalypsis 18


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et post hæc vidi alium angelum descendentem de cælo, habentem potestatem magnam : et terra illuminata est a gloria ejus.1 Post haec vidi alium ange lum descendentem de caelo, habentem potestatemmagnam; et terra illuminata est a claritate eius.
2 Et exclamavit in fortitudine, dicens : Cecidit, cecidit Babylon magna : et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundæ, et odibilis :2 Et clamavit in forti vocedicens: “ Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum etcustodia omnis spiritus immundi et custodia omnis bestiae immundae et odibilis;
3 quia de vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes : et reges terræ cum illa fornicati sunt : et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt.3 quia de vino irae fornicationis eius biberunt omnes gentes, et reges terraecum illa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divitesfacti sunt! ”.
4 Et audivi aliam vocem de cælo, dicentem : Exite de illa populus meus : ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.4 Et audivi aliam vocem de caelo dicentem: “ Exite de illa, populus meus, utne comparticipes sitis peccatorum eius et de plagis eius non accipiatis,
5 Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus.5 quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum, et recordatus est Deusiniquitatum eius.
6 Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis : et duplicate duplicia secundum opera ejus : in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.6 Reddite illi, sicut et ipsa reddidit, et duplicate dupliciasecundum opera eius; in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.
7 Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum : quia in corde suo dicit : Sedeo regina : et vidua non sum, et luctum non videbo.7 Quantumglorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quiain corde suo dicit: “Sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo”,
8 Ideo in una die venient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur : quia fortis est Deus, qui judicabit illam.8 ideo in una die venient plagae eius, mors et luctus et fames, et ignecomburetur, quia fortis est Dominus Deus, qui iudicavit illam ”.
9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus :9 Et flebunt et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicatisunt et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii eius,
10 longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes : Væ, væ civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis : quoniam una hora venit judicium tuum.10 longe stantespropter timorem tormentorum eius, dicentes: “ Vae, vae, civitas illa magna,Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum! ”.
11 Et negotiatores terræ flebunt, et lugebunt super illam : quoniam merces eorum nemo emet amplius :11 Et negotiatores terrae flent et lugent super illam, quoniam mercem eorum nemoemit amplius:
12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritæ, et byssi, et purpuræ, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et æramento, et ferro, et marmore,12 mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritarum, etbyssi et purpurae et serici et cocci, et omne lignum thyinum et omnia vasaeboris et omnia vasa de ligno pretiosissimo et aeramento et ferro et marmore,
13 et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similæ, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum.13 et cinnamomum et amomum et odoramenta et unguenta et tus, et vinum et oleum etsimilam et triticum, et iumenta et oves et equorum et raedarum, et mancipiorumet animas hominum.
14 Et poma desiderii animæ tuæ discesserunt a te, et omnia pinguia et præclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient.14 Et fructus tui, desiderium animae, discesserunt a te, etomnia pinguia et clara perierunt a te, et amplius illa iam non invenient.
15 Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes,15 Mercatores horum, qui divites facti sunt ab ea, longe stabunt propter timoremtormentorum eius flentes ac lugentes,
16 et dicentes : Væ, væ civitas illa magna, quæ amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis :16 dicentes: “ Vae, vae, civitas illamagna, quae amicta erat byssino et purpura et cocco, et deaurata auro et lapidepretioso et margarita,
17 quoniam una hora destitutæ sunt tantæ divitiæ, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum navigat, et nautæ, et qui in mari operantur, longe steterunt,17 quoniam una hora desolatae sunt tantae divitiae! ”.
Et omnis gubernator et omnis, qui in locum navigat, et nautae et, quotquot mariaoperantur, longe steterunt
18 et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes : Quæ similis civitati huic magnæ ?18 et clamabant, videntes fumum incendii eius,dicentes: “ Quae similis civitati huic magnae? ”.
19 et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes : Væ, væ civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus : quoniam una hora desolata est.19 Et miserunt pulveremsuper capita sua et clamabant, flentes et lugentes, dicentes: “ Vae, vae,civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari,de opibus eius, quoniam una hora desolata est!
20 Exsulta super eam cælum, et sancti apostoli, et prophetæ : quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa.20 Exsulta super eam, caelum, etsancti et apostoli et prophetae, quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum deilla! ”.
21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens : Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur.21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in maredicens: “Impetu sic mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam noninvenietur.
22 Et vox cithar?dorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius : et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius : et vox molæ non audietur in te amplius :22 Et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba nonaudietur in te amplius, et omnis artifex omnis artis non invenietur in teamplius, et vox molae non audietur in te amplius,
23 et lux lucernæ non lucebit in te amplius : et vox sponsi et sponsæ non audietur adhuc in te : quia mercatores tui erant principes terræ, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.23 et lux lucernae non lucebittibi amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius; quiamercatores tui erant magnates terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnesgentes,
24 Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est : et omnium qui interfecti sunt in terra.24 et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium, quiinterfecti sunt in terra! ”.