Scrutatio

Mercoledi, 1 maggio 2024 - San Giuseppe Lavoratore ( Letture di oggi)

Iudicum 12


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Ecce autem in Ephraim orta est seditio : nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte : Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum ? igitur incendemus domum tuam.1 واجتمع رجال افرايم وعبروا الى جهة الشمال وقالوا ليفتاح لماذا عبرت لمحاربة بني عمون ولم تدعنا للذهاب معك. نحرق بيتك عليك بنار.
2 Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens : vocavique vos, ut præberetis mihi auxilium, et facere noluistis.2 فقال لهم يفتاح. صاحب خصام شديد كنت انا وشعبي مع بني عمون وناديتكم فلم تخلصوني من يدهم.
3 Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in prælium ?3 ولما رأيت انكم لا تخلصون وضعت نفسي في يدي وعبرت الى بني عمون فدفعهم الرب ليدي. فلماذا صعدتم عليّ اليوم هذا لمحاربتي.
4 Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim : percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat : Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse.4 وجمع يفتاح كل رجال جلعاد وحارب افرايم فضرب رجال جلعاد افرايم لانهم قالوا. انتم منفلتو افرايم. جلعاد بين افرايم ومنسّى.
5 Occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis, per quæ Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset : Obsecro ut me transire permittatis : dicebant ei Galaaditæ : Numquid Ephrathæus es ? quo dicente : Non sum :5 فاخذ الجلعاديون مخاوض الاردن لافرايم وكان اذ قال منفلتو افرايم دعوني اعبر. كان رجال جلعاد يقولون له أانت افرايمي فان قال لا
6 interrogabant eum : Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat : Sibboleth : eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.
6 كانوا يقولون له قل اذا شبولت فيقول سبولت ولم يتحفظ للفظ بحق. فكانوا يأخذونه ويذبحونه على مخاوض الاردن. فسقط في ذلك الوقت من افرايم اثنان واربعون الفا.
7 Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis : et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad.
7 وقضى يفتاح لاسرائيل ست سنين. ومات يفتاح الجلعادي ودفن في احدى مدن جلعاد
8 Post hunc judicavit Israël Abesan de Bethlehem :8 وقضى بعده لاسرائيل ابصان من بيت لحم.
9 qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël :9 وكان له ثلاثون ابنا وثلاثون ابنة ارسلهنّ الى الخارج وأتى من الخارج بثلاثين ابنة لبنيه وقضى لاسرائيل سبع سنين.
10 mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem.10 ومات ابصان ودفن في بيت لحم
11 Cui successit Ahialon Zabulonites : et judicavit Israël decem annis :11 وقضى بعده لاسرائيل ايلون الزبولوني. قضى لاسرائيل عشر سنين.
12 mortuusque est, ac sepultus in Zabulon.12 ومات ايلون الزبولوني ودفن في ايلون في ارض زبولون
13 Post hunc judicavit Israël Abdon filius Illel Pharathonites :13 وقضى بعده لاسرائيل عبدون بن هلّيل الفرعتوني.
14 qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israël octo annis :14 وكان له اربعون ابنا وثلاثون حفيدا يركبون على سبعين جحشا قضى لاسرائيل ثماني سنين.
15 mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim, in monte Amalec.15 ومات عبدون بن هلّيل الفرعتوني ودفن في فرعتون في ارض افرايم في جبل العمالقة