Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Iouse 17


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph) : Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan :1 Cecidit autem sors tribui Manasse — ipse est enim pri mogenitus Ioseph C; Machir primogenito Manasse patri Galaad, quia fuit vir pugnator, accepit in possessionem Galaad et Basan.
2 et reliquis filiorum Manasse juxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse filii Joseph, mares, per cognationes suas.
2 Et reliqui filiorum Manasse acceperunt iuxta familias suas: filii Abiezer et filii Helec et filii Asriel et filii Sechem et filii Hepher et filii Semida: isti sunt filii Manasse filii Ioseph, mares per cognationes suas.
3 Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solæ filiæ : quarum ista sunt nomina : Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.3 Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solae filiae, quarum ista sunt nomina: Maala et Noa, Hegla et Melcha et Thersa.
4 Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue filii Nun, et principum, dicentes : Dominus præcepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.4 Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes: “ Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum ”. Deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.
5 Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem.5 Et ceciderunt funiculi Manasse decem, absque terra Galaad et Basan trans Iordanem.
6 Filiæ enim Manasse possederunt hæreditatem in medio filiorum ejus. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant.6 Filiae enim Manasse acceperunt hereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse, qui reliqui erant.
7 Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath quæ respicit Sichem : et egreditur ad dexteram juxta habitatores fontis Taphuæ.7 Fuitque terminus Manasse ab Aser: Machmethath, quae respicit Sichem et egreditur ad dextram in Iasib apud fontem Thapphuae.
8 Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphuæ, quæ est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim.8 Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Thapphuae; Thapphua autem ipsa, quae est iuxta terminos Manasse, fuit filiis Ephraim.
9 Descenditque terminus vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, quæ in medio sunt urbium Manasse : terminus Manasse ab aquilone torrentis, et exitus ejus pergit ad mare :9 Descenditque terminus ad torrentem Cana. In meridie torrentis civitates sunt Ephraim in medio urbium Manasse. Terminus Manasse est ab aquilone torrentis, et exitus eius pergit ad mare,
10 ita ut possessio Ephraim sit ab austro, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungantur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente.10 ita ut ab austro sit possessio Ephraim et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et attingunt tribum Aser ab aquilone et tribum Issachar ab oriente.
11 Fuitque hæreditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis : similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.11 Fuitque hereditas Manasse in Issachar et in Aser: Bethsan et filiae eius et Ieblaam cum filiabus suis et habitatores Dor cum filiabus suis, habitatores quoque Endor cum filiabus suis; similiterque habitatores Thanach cum filiabus suis et habitatores Mageddo cum filiabus suis et tertia pars regionis Nopheth.
12 Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed cœpit Chananæus habitare in terra sua.12 Nec potuerunt filii Manasse has occupare civitates, sed Chananaeus permansit in terra ista.
13 Postquam autem convaluerunt filii Israël, subjecerunt Chananæos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos.
13 Postquam autem convaluerunt filii Israel, subiecerunt Chananaeos et fecerunt sibi tributarios nec expulerunt eos.
14 Locutique sunt filii Joseph ad Josue, et dixerunt : Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantæ multitudinis, et benedixerit mihi Dominus ?14 Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt: “ Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus? ”.
15 Ad quos Josue ait : Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezæi et Raphaim : quia angusta est tibi possessio montis Ephraim.15 Ad quos Iosue ait: “ Si populus multus es, ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim, quia angusta est tibi possessio montis Ephraim ”.
16 Cui responderunt filii Joseph : Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananæi, qui habitant in terra campestri, in qua sitæ sunt Bethsan cum viculis suis, et Jezraël mediam possidens vallem.16 Cui responderunt filii Ioseph: “ Montana non sufficiunt nobis, et ferreis curribus utuntur omnes Chananaei, qui habitant in terra campestri, Bethsan cum filiabus suis et illi, qui sunt in planitie Iezrahel ”.
17 Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et Manasse : Populus multus es, et magnæ fortitudinis : non habebis sortem unam,17 Dixitque Iosue ad domum Ioseph, Ephraim et Manasse: “Populus multus es et magnae fortitudinis; non habebis sortem unam,
18 sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia : et poteris ultra procedere cum subverteris Chananæum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.18 sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia; et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, qui ferreos habet currus et est fortis ”.