Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ad Thessalonicenses I 4


font
VULGATANOVA VULGATA
1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut —quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo,sicut et ambulatis — ut abundetis magis.
2 Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum.2 Scitis enim, quae praeceptadederimus vobis per Dominum Iesum.
3 Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione,3 Haec est enim voluntas Dei, sanctificatiovestra,
4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :4 ut abstineatis a fornicatione; ut sciat unusquisque vestrum suum vaspossidere in sanctificatione et honore,
5 non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum :5 non in passione desiderii, sicut etgentes, quae ignorant Deum;
6 et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat innegotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut etpraediximus vobis et testificati sumus.
7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.7 Non enim vocavit nos Deus inimmunditiam sed in sanctificationem.
8 Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.8 Itaque, qui spernit, non hominem spernit sed Deum, qui etiam dat Spiritum suumSanctum in vos.
9 De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.9 De caritate autem fraternitatis non necesse habetis, ut vobis scribam; ipsienim vos a Deo edocti estis, ut diligatis invicem;
10 Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,10 etenim facitis illud inomnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetismagis;
11 et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis :11 et operam detis, ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis etoperemini manibus vestris, sicut praecipimus vobis;
12 et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt : et nullius aliquid desideretis.12 ut honeste ambuletis adeos, qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis.
13 Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
13 Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristeminisicut et ceteri, qui spem non habent.
14 Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit : ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.14 Si enim credimus quod Iesus mortuus estet resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo.
15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt.15 Hocenim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur inadventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt;
16 Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.16 quoniam ipse Dominusin iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, quiin Christo sunt, resurgent primi;
17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.17 deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur,simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cumDomino erimus.
18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.