Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ad Thessalonicenses I 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis :1 Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis, ut relin queremurAthenis soli,
2 et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra :2 et misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei inevangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra,
3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis : ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus.3 ut nemoturbetur in tribulationibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus;
4 Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.4 nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes,sicut et factum est et scitis.
5 Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram : ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.5 Propterea et ego amplius non sustinens, misi adcognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanisfiat labor noster.
6 Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos :6 Nunc autem, veniente Timotheo ad nos a vobis et annuntiante nobis fidem etcaritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantesnos videre, sicut nos quoque vos;
7 ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram,7 ideo consolati sumus, fratres, propter vosin omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem;
8 quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.8 quoniam nuncvivimus, si vos statis in Domino.
9 Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,9 Quam enim gratiarum actionem possumus Deoretribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,
10 nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ ?10 nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram et compleamusea, quae desunt fidei vestrae?
11 Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos.11 Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus dirigat viam nostramad vos;
12 Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis :12 vos autem Dominus abundare et superabundare faciat caritate ininvicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos;
13 ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.13 ad confirmanda corda vestrasine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostriIesu cum omnibus sanctis eius. Amen.