Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ad Romanos 4


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem ?1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem no strum secundumcarnem?
2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.2 Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed nonapud Deum.
3 Quid enim dicit Scriptura ? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam.3 Quid enim Scriptura dicit? “ Credidit autem Abraham Deo, etreputatum est illi ad iustitiam ”.
4 Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.4 Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundumdebitum;
5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.5 ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium,reputatur fides eius ad iustitiam,
6 Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus :6 sicut et David dicit beatitudinem hominis,cui Deus reputat iustitiam sine operibus:
7 Beati, quorum remissæ sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.
7 “ Beati, quorum remissae sunt iniquitates,
et quorum tecta sunt peccata.
8 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.8 Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum ”.
9 Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio ? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.9 Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: “Reputata est Abrahae fides ad iustitiam ”.
10 Quomodo ergo reputata est ? in circumcisione, an in præputio ? Non in circumcisione, sed in præputio.10 Quomodo ergo reputata est? Incircumcisione an in praeputio? Non in circumcisione sed in praeputio:
11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio : ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam :11 etsignum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit inpraeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illisiustitia,
12 et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ.
12 et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt,sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostriAbrahae.
13 Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi : sed per justitiam fidei.13 Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi,sed per iustitiam fidei;
14 Si enim qui ex lege, hæredes sunt : exinanita est fides, abolita est promissio.14 si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita estfides, et abolita est promissio.
15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.15 Lex enim iram operatur; ubi autem non estlex, nec praevaricatio.
16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sitpromissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide estAbrahae — qui est pater omnium nostrum,
17 (sicut scriptum est : Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt :17 sicut scriptum est: “ Patremmultarum gentium posui te ” C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuoset vocat ea, quae non sunt, quasi sint;
18 qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei : Sic erit semen tuum.18 qui contra spem in spe credidit, utfieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “ Sic erit semen tuum”.
19 Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ.19 Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum ferecentum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae;
20 In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo :20 in repromissione autem Deinon haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo,
21 plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.21 etplenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere.
22 Ideo et reputatum est illi ad justitiam.22 Ideo etreputatum est illi ad iustitiam.
23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam :23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi,
24 sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,24 sed etpropter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit IesumDominum nostrum a mortuis,
25 qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.25 qui traditus est propter delicta nostra etsuscitatus est propter iustificationem nostram.