Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Actus Apostolorum 4


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi,1 ויהי בדברם אל העם ויקומו עליהם הכהנים ונגיד בית המקדש והצדוקים
2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :2 כי חרה להם על אשר למדו את העם והגידו בישוע את תחית המתים
3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.3 וישלחו בהם את ידיהם וישימום במשמר עד למחר כי כבר בא הערב
4 Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.4 ורבים מהשמעים את הדבר האמינו ויהי מספר האנשים כחמשת אלפים
5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem :5 ויהי ממחרת ויקהלו שריהם ראשיהם וזקניהם וסופריהם ירושלים
6 et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.6 וחנן הכהן הגדול וקיפא ויוחנן ואלכסנדרוס וכל אשר ממשפחת הכהן הגדול
7 Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ?
7 ויעמידו אתם בתוך וישאלום באי זה כח ובאי זה שם עשיתם זאת
8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite :8 וימלא פטרוס רוח הקדש ויאמר אליהם אתם ראשי העם וזקני ישראל
9 si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,9 אם אנחנו נחקרים היום על הטובה אשר עשינו לאיש חולה ושאלתם במה זה נושע
10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.10 יודע לכלכם ולכל עם ישראל כי בשם ישוע המשיח הנצרי אשר צלבתם אותו ואשר האלהים הקימו מן המתים כי בשמו עמד זה לפניכם בריא
11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli :11 והוא האבן אשר מאסתם אתם הבונים ותהי לראש פנה
12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
12 ואין הישועה באחר ואין תחת השמים שם אחר הנתן לבני אדם אשר בו נושע
13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :13 ויהי כאשר ראו את בטחון לב של פטרוס ויוחנן והבינו כי הדיוטים ולא בעלי חכמה המה ויתמהו עליהם ויכירום כי התהלכו עם ישוע
14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.14 ובראותם את האיש הנרפא עמד אצלם לא מצאו לדבר נגדם דבר
15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,15 ויצוו אתם לצאת חוצה מן הסנהדרין ויתיעצו יחדו
16 dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.16 ויאמרו מה נעשה לאנשים האלה הנה אות גלוי נעשה על ידיהם וגם מפרסם לכל ישבי ירושלים ולא נוכל לכחש בו
17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.17 אך למען לא ירבה הדבר בעם ויפרץ נזהירה אתם בגערה לבלתי דבר עוד לכל אדם בשם הזה
18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.18 ויקראו אתם ויצוום אשר לא ידברו דבר ולא ילמדו בשם ישוע
19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.19 ויענו פטרוס ויוחנן ויאמרו אליהם הנכון הוא לפני האלהים שמע לכם יתר משמע לאלהים שפטו אתם
20 Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.20 כי לא נוכל אנחנו לחדל מדבר את אשר ראינו ושמענו
21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.21 ויוסיפו לגער בם ויפטרו אתם באשר לא מצאו דבר לענוש אתם מפני העם כי כלם מהללים את האלהים על הנעשה
22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.
22 כי בן ארבעים שנה ומעלה היה האיש ההוא אשר נעשה עמו אות הרפואה הזאת
23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.23 ואחרי הפטרם באו אל אחיהם ויספרו להם את אשר אמרו אליהם הכהנים הגדולים והזקנים
24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt :24 ויהי כאשר שמעו את זאת וישאו את קולם בלב אחד לאלהים ויאמרו אדני אתה האל העשה את השמים ואת הארץ ואת הים ואת כל אשר בם
25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti : Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania ?
25 אשר אמרת בפי עבדך דוד למה רגשו גוים ולאמים יהגו ריק
26 Astiterunt reges terræ,
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
26 יתיצבו מלכי ארץ ורוזנים נוסדו יחד על יהוה ועל משיחו
27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël,27 כי אמנם נוסדו הורדוס ופנטיוס פילטוס עם הגוים ולאמי ישראל על ישוע עבדך הקדוש אשר משחת
28 facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.28 לעשות את אשר ידך ועצתך מקדם גזרה להיות
29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,29 ועתה אדני ראה את גערתם ותן לעבדיך לדבר את דברך בכל בטחון לבם
30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.30 בנטתך את ידך למרפא ולתת אתות ומופתים בשם ישוע עבדך הקדוש
31 Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
31 ויהי כאשר התפללו וינע המקום אשר היו נקהלים שם וימלאו כלם רוח הקדש וידברו את דבר האלהים בבטחון לבב
32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.32 וקהל המאמינים היה להם לב אחד ונפש אחת ואין איש מהם אומר על אשר בידו לי הוא כי הכל היה להם בשתפות
33 Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis.33 ובגבורה גדולה יעידו השליחים על תקומת האדון ישוע וחסד גדול נמשך לכלם
34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant,34 כי לא היה בהם חסר דבר כי כל בעלי שדות ובתים מכרו אתם ויביאו את כסף מחירם
35 et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.35 וישימהו לרגלי השליחים ויתן לכל איש ואיש די מחסרו
36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,36 ויוסף אשר כנוהו השליחים בשם בר נבא פרושו בן הנחמה איש לוי אשר נולד בארץ כתים
37 cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.37 גם לו היה שדה וימכרהו ויבא את הכסף וישימהו לרגלי השליחים