Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Actus Apostolorum 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere et docere1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesusfacere et docere,
2 usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est :2 usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per SpiritumSanctum, quos elegit, assumptus est;
3 quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
3 quibus et praebuit seipsum vivum postpassionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis etloquens ea, quae sunt de regno Dei.
4 Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum :4 Et convescens praecepit eis abHierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: “ Quamaudistis a me,
5 quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.5 quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini inSpiritu Sancto non post multos hos dies ”.
6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël ?6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “ Domine, si in temporehoc restitues regnum Israeli? ”.
7 Dixit autem eis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate :7 Dixit autem eis: “ Non est vestrum nossetempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate,
8 sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
8 sed accipietisvirtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et inIerusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae ”.
9 Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est : et nubes suscepit eum ab oculis eorum.9 Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum aboculis eorum.
10 Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,10 Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, ecce duo viriastiterunt iuxta illos in vestibus albis,
11 qui et dixerunt : Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum ? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum.
11 qui et dixerunt: “ Viri Galilaei,quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis incaelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”.
12 Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter.12 Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxtaIerusalem sabbati habens iter.
13 Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomæus, et Matthæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.13 Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt,ubi manebant et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas,Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi.
14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Mariamatre Iesu et fratribus eius.
15 In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti) :15 Et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit — erat autemturba hominum simul fere centum viginti C:
16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum :16 “ Viri fratres, oportebatimpleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, quifuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum,
17 qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.17 quia connumeratus erat in nobis etsortitus est sortem ministerii huius.
18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius : et diffusa sunt omnia viscera ejus.18 Hic quidem possedit agrum de mercedeiniquitatis; et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia visceraeius.
19 Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis.19 Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellareturager ille lingua eorum Aceldamach, hoc est ager Sanguinis.
20 Scriptum est enim in libro Psalmorum : Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea : et episcopatum ejus accipiat alter.20 Scriptum est enimin libro Psalmorum:
“Fiat commoratío eius deserta,
et non sit qui inhabitet in ea”
et: “Episcopatum eius accipiat alius”.
21 Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,21 Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quointravit et exivit inter nos Dominus Iesus,
22 incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.22 incipiens a baptismate Ioannisusque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscumfieri unum ex istis ”.
23 Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam.23 Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui cognominatus estIustus, et Matthiam.
24 Et orantes dixerunt : Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,24 Et orantes dixerunt: “ Tu, Domine, qui corda nostiomnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum
25 accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum.25 accipere locum ministeriihuius et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum”.
26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam : et annumeratus est cum undecim Apostolis.26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratusest cum undecim apostolis.