Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Lucas 9


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent.1 Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem superomnia daemonia, et ut languores curarent,
2 Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos.2 et misit illos praedicare regnum Deiet sanare infirmos;
3 Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.3 et ait ad illos: “ Nihil tuleritis in via, neque virgamneque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.4 Et inquamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite.
5 Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.5 Et quicumque nonreceperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite intestimonium supra illos ”.
6 Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.
6 Egressi autem circumibant per castellaevangelizantes et curantes ubique.
7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quoddiceretur a quibusdam: “ Ioannes surrexit a mortuis ”;
8 a quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit : ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit.8 a quibusdam vero:“ Elias apparuit ”; ab aliis autem: “ Propheta unus de antiquis surrexit”.
9 Et ait Herodes : Joannem ego decollavi : quis est autem iste, de quo ego talia audio ? Et quærebat videre eum.
9 Et ait Herodes: “ Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quoaudio ego talia? ”. Et quaerebat videre eum.
10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt : et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ.10 Et reversi apostolinarraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum adcivitatem, quae vocatur Bethsaida.
11 Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum : et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.11 Quod cum cognovissent turbae, secutae suntillum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui curaindigebant, sanabat.
12 Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus.12 Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecimdixerunt illi: “ Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circasunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus ”.
13 Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.13 Aitautem ad illos: “ Vos date illis manducare ”. At illi dixerunt: “ Non suntnobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus inomnem hanc turbam escas ”.
14 Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.14 Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem addiscipulos suos: “ Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos ”.
15 Et ita fecerunt : et discumbere fecerunt omnes.15 Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes.
16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis : et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.16 Acceptis autem quinquepanibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit etdabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam.
17 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
17 Et manducaverunt et saturatisunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophiniduodecim.
18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli : et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turbæ ?18 Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, etinterrogavit illos dicens: “ Quem me dicunt esse turbae? ”.
19 At illi responderunt, et dixerunt : Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit.19 At illiresponderunt et dixerunt: “ Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero:Propheta unus de prioribus surrexit ”.
20 Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis ? Respondens Simon Petrus, dixit : Christum Dei.20 Dixit autem illis: “ Vos autemquem me esse dicitis? ”. Respondens Petrus dixit: “ Christum Dei ”.
21 At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc,21 Atille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc,
22 dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.
22 dicens: “ OportetFilium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum etscribis et occidi et tertia die resurgere ”.
23 Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.23 Dicebat autem ad omnes: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsumet tollat crucem suam cotidie et sequatur me.
24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.24 Qui enim voluerit animam suamsalvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hicsalvam faciet illam.
25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat ?25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum,se autem ipsum perdat vel detrimentum sui faciat?
26 Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.26 Nam qui me erubuerit etmeos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua etPatris et sanctorum angelorum.
27 Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.
27 Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hicstantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei ”.
28 Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum etIoannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret.
29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens.29 Et facta est, dumoraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens.
30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,30 Etecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias,
31 visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.31 qui visi ingloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem.
32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.32 Petrus veroet qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius etduos viros, qui stabant cum illo.
33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Præceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ : nesciens quid diceret.33 Et factum est, cum discederent ab illo, aitPetrus ad Iesum: “ Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus triatabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae ”, nesciens quid diceret.
34 Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem.34 Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timueruntintrantibus illis in nubem.
35 Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.35 Et vox facta est de nube dicens: “ Hic estFilius meus electus; ipsum audite ”.
36 Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant.
36 Et dum fieret vox, inventus est Iesussolus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his,quae viderant.
37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurritilli turba multa.
38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi :38 Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “ Magister,obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi;
39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum :39 et ecce spiritusapprehendit illum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix disceditab eo dilanians eum;
40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.40 et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et nonpotuerunt ”.
41 Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? adduc huc filium tuum.41 Respondens autem Iesus dixit: “ O generatio infidelis etperversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum ”.
42 Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit.42 Etcum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesusspiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius.
43 Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.
43 Stupebantautem omnes in magnitudine Dei.
Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos:
44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.44 “ Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurumest ut tradatur in manus hominum ”.
45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud : et timebant eum interrogare de hoc verbo.
45 At illi ignorabant verbum istud, eterat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum dehoc verbo.
46 Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.46 Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset.
47 At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,47 AtIesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secusse
48 et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.
48 et ait illis: “ Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, merecipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minorest inter omnes vos, hic maior est ”.
49 Respondens autem Joannes dixit : Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum : quia non sequitur nobiscum.49 Respondens autem Ioannes dixit: “ Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuoeicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum ”.
50 Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
50 Et aitad illum Iesus: “ Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobisest ”.
51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.51 Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciemsuam firmavit, ut iret Ierusalem,
52 Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.52 et misit nuntios ante conspectum suum. Eteuntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi.
53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.53 Et nonreceperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem.
54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos ?54 Cum vidissent autemdiscipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “ Domine, vis dicamus, ut ignisdescendat de caelo et consumat illos? ”.
55 Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis.55 Et conversus increpavit illos.
56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.
56 Et ierunt in aliud castellum.
57 Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris.57 Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “ Sequar te, quocumqueieris ”.
58 Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.58 Et ait illi Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caelinidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”.
59 Ait autem ad alterum : Sequere me : ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.59 Ait autem adalterum: “ Sequere me ”. Ille autem dixit: “ Domine, permitte mihi primumire et sepelire patrem meum ”.
60 Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui sepeliant mortuos suos : tu autem vade, et annuntia regnum Dei.60 Dixitque ei Iesus: “ Sine, ut mortuisepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei ”.
61 Et ait alter : Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt.61 Et ait alter:“ Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt”.
62 Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.62 Ait ad illum Iesus: “ Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciensretro, aptus est regno Dei ”.