Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lucas 6


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.1 ויהי בשבת השנית לספירת העמר עבר בין הקמה ויקטפו תלמידיו מלילת ויפרכו אתן בידיהם ויאכלו
2 Quidam autem pharisæorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ?2 ויש מן הפרושים אשר אמרו אליהם למה אתם עשים את אשר איננו מתר לעשות בשבת
3 Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant ?3 ויען ישוע ויאמר אליהם הלא קראתם את אשר עשה דוד בהיותו רעב הוא ואשר היו אתו
4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ?4 כאשר בא אל בית האלהים ויקח את לחם הפנים ויאכל וגם נתן לאשר אתו את אשר לא נכון לאכלו כי אם לכהנים לבדם
5 Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
5 ויאמר אליהם בן האדם גם אדון השבת הוא
6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.6 ויהי בשבת אחרת בא אל בית הכנסת וילמד ושם איש אשר יבשה ידו הימנית
7 Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.7 ויארבו לו הסופרים והפרושים לראות אם ירפא בשבת למען ימצאו עליו שטנה
8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.8 והוא ידע את מחשבותם ויאמר אל האיש אשר ידו יבשה קום ועמוד בתוך ויקם ויעמד
9 Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ?9 ויאמר אליהם ישוע אשאלה אתכם דבר הנכון בשבת להיטיב אם להרע להציל נפש אם לאבד
10 Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.10 ויבט סביב אל כלם ויאמר לאיש פשט את ידך ויעש כן ותרפא ידו ותשב כאחרת
11 Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.
11 והמה נמלאו חמה ויוסדו יחד מה לעשות לישוע
12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.12 ויהי בימים ההם ויצא ההרה להתפלל ויעמד כל הלילה בתפלה לאלהים
13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit) :13 ובהית הבקר אסף אליו את תלמידיו ויבחר מהם שנים עשר אשר גם קרא להם שליחים
14 Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum,14 את שמעון אשר גם קראו פטרוס ואת אנדרי אחיו את יעקב ואת יוחנן את פילפוס ואת בר תלמי
15 Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes,15 את מתי ואת תומא ואת יעקב בן חלפי ואת שמעון המכנה הקנא
16 et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.16 את יהודה בן יעקב ואת יהודה איש קריות אשר גם היה למוסר
17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,17 וירד אתם ויעמד במקום מישור והמון תלמידיו וקהל עם רב מכל יהודה וירושלים ומחוף ים צר וצידון אשר באו לשמע אתו ולהרפא מחלייהם
18 qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.18 וגם הנלחצים ברוחות טמאות וירפאו
19 Et omnis turba quærebat eum tangere : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
19 וכל ההמון מבקשים לגעת בו כי גבורה יצאה מאתו ורפאה את כלם
20 Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.20 והוא נשא את עיניו אל תלמידיו ויאמר אשריכם העניים כי לכם מלכות האלהים
21 Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.21 אשריכם הרעבים כעת כי תשבעו אשריכם הבכים כעת כי תשחקו
22 Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.22 אשריכם אם ישנאו אתכם האנשים ואם ינדו אתכם וחרפו והדיחו את שמכם כשם רע בעבור בן האדם
23 Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in cælo : secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.23 שמחו ביום ההוא ורקדו כי הנה שכרכם רב בשמים כי כזאת עשו אבתיהם לנביאים
24 Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.24 אך אוי לכם העשירים כי כבר לקחתם את נחמתכם
25 Væ vobis, qui saturati estis : quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis.25 אוי לכם השבעים כי תרעבו אוי לכם השחקים כעת כי תתאבלו ותבכו
26 Væ cum benedixerint vobis homines : secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
26 אוי לכם אם כל האנשים משבחים אתכם כי כזאת עשו אבותיהם לנביאי השקר
27 Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.27 אבל אליכם השמעים אני אמר אהבו את איביכם היטיבו לשנאיכם
28 Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.28 ברכו את מקלליכם והתפללו בעד מכלימיכם
29 Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.29 המכה אתך על הלחי הטה לו גם את האחרת והלקח את מעילך אל תמנע ממנו גם את כתנתך
30 Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.30 וכל השאל ממך תן לו והלקח את אשר לך אל תשאל מאתו
31 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.31 וכאשר תחפצו כי יעשו לכם בני האדם כן תעשו להם גם אתם
32 Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia ? nam et peccatores diligentes se diligunt.32 ואם תאהבו את אהביכם מה הוא חסדכם כי גם החטאים אהבים את אהביהם
33 Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia ? siquidem et peccatores hoc faciunt.33 ואם תיטיבו למטיביכם מה הוא חסדכם גם החטאים יעשו כן
34 Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis ? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia.34 ואם תלוו את האנשים אשר תקוו לקבל מהם מה הוא חסדכם גם החטאים מלוים את החטאים למען יושב להם בשוה
35 Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.35 אבל אהבו את איביכם והיטיבו והלוו מבלי תוחלת ויהי שכרכם רב והייתם בני עליון כי טוב הוא גם לשכחי טובה ולרעים
36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
36 לכן היו רחמנים כאשר גם אביכם רחום הוא
37 Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini.37 ואל תשפטו ולא תשפטו אל תחיבו ולא תחיבו נקו ותנקו
38 Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.38 תנו ותנתן לכם מדה טובה דחוקה וגדושה ומשפעה יתנו אל חיקכם כי במדה אשר אתם מודדים בה ימד לכם
39 Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest cæcus cæcum ducere ? nonne ambo in foveam cadunt ?39 וישא משלו ויאמר אליהם היוכל עור לנהל את העור הלא יפלו שניהם אל הפחת
40 Non est discipulus super magistrum : perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.40 אין תלמיד נעלה על רבו ודי לכל תלמיד שלם להיות כרבו
41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras ?41 ולמה זה אתה ראה את הקסם אשר בעין אחיך ואת הקורה בעינך לא תביט
42 aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo : ipse in oculo tuo trabem non videns ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo : et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.42 ואיך תאמר אל אחיך אחי הניחה לי ואסירה את הקסם אשר בעינך ואינך ראה את הקורה אשר בעינך החנף הסר בראשונה את הקורה מעינך ואחר ראה תראה להסיר את הקסם אשר בעין אחיך
43 Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos : neque arbor mala, faciens fructum bonum.43 כי עץ טוב איננו עשה פרי משחת וגם עץ משחת איננו עשה פרי טוב
44 Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus : neque de rubo vindemiant uvam.44 כי כל עץ נכר בפריו כי אין אספים תאנים מן הקצים אף אין בצרים ענב מן הסנה
45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.45 האיש הטוב מאוצר לבבו הטוב מפיק את הטוב והאיש הרע מאוצר לבבו הרע מפיק את הרע כי משפעת הלב ימלל פיהו
46 Quid autem vocatis me Domine, Domine : et non facitis quæ dico ?
46 ולמה זה אתם קראים לי אדני אדני ואינכם עשים את אשר אני אמר
47 Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit :47 כל הבא אלי ושומע את דברי ועשה אתם אורה אתכם למי הוא דומה
48 similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram.48 דומה הוא לאיש בנה בית אשר העמיק לחפר וייסדו על הסלע וכבוא השטף פרץ הנהר בבית ההוא ולא יכל להניעו כי על הסלע יסודו
49 Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit : et facta est ruina domus illius magna.49 ואשר שמע ולא עשה דומה לאיש אשר בנה בית על הקרקע בלי יסוד ויפרץ בו הנהר ויפל פתאם ויגדל שבר הבית ההוא