Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Lucas 19


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Et ingressus perambulabat Jericho.1 ثم دخل واجتاز في اريحا.
2 Et ecce vir nomine Zachæus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives :2 واذا رجل اسمه زكّا وهو رئيس للعشارين وكان غنيا.
3 et quærebat videre Jesum, quis esset : et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat.3 وطلب ان يرى يسوع من هو ولم يقدر من الجمع لانه كان قصير القامة.
4 Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus.4 فركض متقدما وصعد الى جميزة لكي يراه. لانه كان مزمعا ان يمرّ من هناك.
5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachæe, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere.5 فلما جاء يسوع الى المكان نظر الى فوق فرآه وقال له يا زكّا اسرع وانزل لانه ينبغي ان امكث اليوم في بيتك.
6 Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.6 فاسرع ونزل وقبله فرحا.
7 Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.7 فلما رأى الجميع ذلك تذمروا قائلين انه دخل ليبيت عند رجل خاطئ.
8 Stans autem Zachæus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.8 فوقف زكا وقال للرب ها انا يا رب اعطي نصف اموالي للمساكين وان كنت قد وشيت باحد ارد اربعة اضعاف.
9 Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahæ.9 فقال له يسوع اليوم حصل خلاص لهذا البيت اذ هو ايضا ابن ابراهيم.
10 Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.
10 لان ابن الانسان قد جاء لكي يطلب ويخلّص ما قد هلك
11 Hæc illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.11 واذ كانوا يسمعون هذا عاد فقال مثلا لانه كان قريبا من اورشليم وكانوا يظنون ان ملكوت الله عتيد ان يظهر في الحال.
12 Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.12 فقال. انسان شريف الجنس ذهب الى كورة بعيدة ليأخذ لنفسه ملكا ويرجع.
13 Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.13 فدعا عشرة عبيد له واعطاهم عشرة أمناء وقال لهم تاجروا حتى آتي.
14 Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.14 واما اهل مدينته فكانوا يبغضونه فارسلوا وراءه سفارة قائلين لا نريد ان هذا يملك علينا.
15 Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.15 ولما رجع بعد ما اخذ الملك امر ان يدعى اليه اولئك العبيد الذين اعطاهم الفضة ليعرف بما تاجر كل واحد.
16 Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.16 فجاء الاول قائلا يا سيد مناك ربح عشرة أمناء.
17 Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.17 فقال له نعما ايها العبد الصالح. لانك كنت امينا في القليل فليكن لك سلطان على عشر مدن.
18 Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.18 ثم جاء الثاني قائلا يا سيد مناك عمل خمسة امناء.
19 Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.19 فقال لهذا ايضا وكن انت على خمس مدن.
20 Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :20 ثم جاء آخر قائلا يا سيد هوذا مناك الذي كان عندي موضوعا في منديل.
21 timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.21 لاني كنت اخاف منك اذ انت انسان صارم تأخذ ما لم تضع وتحصد ما لم تزرع.
22 Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :22 فقال له من فمك ادينك ايها العبد الشرير. عرفت اني انسان صارم آخذ ما لم اضع واحصد ما لم ازرع.
23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?23 فلماذا لم تضع فضتي على مائدة الصيارفة فكنت متى جئت استوفيها مع ربا.
24 Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.24 ثم قال للحاضرين خذوا منه المنا واعطوه للذي عنده العشرة الامناء.
25 Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.25 فقالوا له يا سيد عنده عشرة أمناء.
26 Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.26 لاني اقول لكم ان كل من له يعطى. ومن ليس له فالذي عنده يؤخذ منه.
27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.27 اما اعدائي اولئك الذين لم يريدوا ان املك عليهم فأتوا بهم الى هنا واذبحوهم قدامي
28 Et his dictis, præcedebat ascendens Jerosolymam.
28 ولما قال هذا تقدم صاعدا الى اورشليم.
29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,29 واذ قرب من بيت فاجي وبيت عنيا عند الجبل الذي يدعى جبل الزيتون ارسل اثنين من تلاميذه
30 dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinæ alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite.30 قائلا. اذهبا الى القرية التي امامكما وحين تدخلانها تجدان جحشا مربوطا لم يجلس عليه احد من الناس قط. فحلاه وأتيا به.
31 Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.31 وان سألكما احد لماذا تحلانه فقولا له هكذا ان الرب محتاج اليه.
32 Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.32 فمضى المرسلان ووجدا كما قال لهما.
33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?33 وفيما هما يحلان الجحش قال لهما اصحابه لماذا تحلان الجحش.
34 At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.34 فقالا الرب محتاج اليه.
35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.35 وأتيا به الى يسوع وطرحا ثيابهما على الجحش واركبا يسوع.
36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via :36 وفيما هو سائر فرشوا ثيابهم في الطريق.
37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,37 ولما قرب عند منحدر جبل الزيتون ابتدأ كل جمهور التلاميذ يفرحون ويسبحون الله بصوت عظيم لاجل جميع القوات التي نظروا.
38 dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in cælo, et gloria in excelsis.38 قائلين مبارك الملك الآتي باسم الرب. سلام في السماء ومجد في الاعالي.
39 Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.39 واما بعض الفريسيين من الجمع فقالوا له يا معلّم انتهر تلاميذك.
40 Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
40 فاجاب وقال لهم اقول لكم انه ان سكت هؤلاء فالحجارة تصرخ
41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :41 وفيما هو يقترب نظر الى المدينة وبكى عليها
42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.42 قائلا انك لو علمت انت ايضا حتى في يومك هذا ما هو لسلامك. ولكن الآن قد أخفي عن عينيك.
43 Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique :43 فانه ستأتي ايام ويحيط بك اعداؤك بمترسة ويحدقون بك ويحاصرونك من كل جهة.
44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.44 ويهدمونك وبنيك فيك ولا يتركون فيك حجرا على حجر لانك لم تعرفي زمان افتقادك
45 Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes,45 ولما دخل الهيكل ابتدأ يخرج الذين كانوا يبيعون ويشترون فيه
46 dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.46 قائلا لهم مكتوب ان بيتي بيت الصلاة. وانتم جعلتموه مغارة لصوص
47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et princeps plebis quærebant illum perdere :47 وكان يعلّم كل يوم في الهيكل وكان رؤساء الكهنة والكتبة مع وجوه الشعب يطلبون ان يهلكوه.
48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.48 ولم يجدوا ما يفعلون لان الشعب كله كان متعلقا به يسمع منه