Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Matthæum 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ,1 In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in desertoIudaeae
2 et dicens : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.2 et dicens: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum”.
3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto :
Parate viam Domini ;
rectas facite semitas ejus.
3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem:
“ Vox clamantis in deserto:
"Parate viam Domini,
rectas facite semitas eius!" ”.
4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre.4 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et zonam pelliceamcirca lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel silvestre.
5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem ;5 Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem, 
6 et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.6 et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua.
7 Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?7 Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum,dixit eis: “ Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira?
8 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.8 Facite ergo fructum dignum paenitentiae
9 Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.9 et ne velitis dicere intra vos: “Patremhabemus Abraham”; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istissuscitare Abrahae filios.
10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.10 Iam enim securis ad radicem arborum posita est;omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.11 Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturusest, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vosbaptizabit in Spiritu Sancto et igni,
12 Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
12 cuius ventilabrum in manu sua, etpermundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autemcomburet igni inexstinguibili ”.
13 Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.13 Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.
14 Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ?14 Ioannes autem prohibebat eum dicens: “ Ego a te debeo baptizari, et tu venisad me? ”.
15 Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.15 Respondens autem Iesus dixit ei: “ Sine modo, sic enim decetnos implere omnem iustitiam ”. Tunc dimittit eum.
16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.16 Baptizatus autem Iesus,confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Deidescendentem sicut columbam et venientem super se.
17 Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.17 Et ecce vox de caelisdicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo
mihi complacui ”.